BESTIARIA LATINA BLOG - Latin Via Fables - Zoo - Legenda
 


Grus

Legenda:

Proverbia:

Fontes:

xxx - 58 Indutias habet genus Pygmaea abscessu gruum, ut diximus, cum iis dimicantium. inmensus est tractus, quo veniunt, si quis reputet, a mari Eoo. quando proficiscantur consentiunt; volant ad prospiciendum alte, ducem quem sequantur eligunt, in extremo agmine per vices qui adclament dispositos habent et qui gregem voce contineant.
59 excubias habent nocturnis temporibus lapillum pede sustinentes, qui laxatus somno et decidens indiligentiam coarguat; ceae dormiunt, capite subter alam condito alternis pedibus insistentes. dux erecto providet collo ac praedicit. eaedem mansuefactae lasciviunt gyrosque quosdam indecoro cursu vel singulae peragunt.
60 certum est, Pontum transvolaturas primum omnium angustias petere inter do promunturia Criu Metopon et Carambim, mox saburra stabiliri; cum medium transierint, abici lapillos e pedibus, cum attigerint continentem, et e gutture harenam. Cornelius Nepos, qui Divi Augusti principatu obiit, cum scriberet turdos paulo ante coeptos saginari, addidit ciconias magis placere quam grues, cum haec nunc ales inter primas expetatur, illam nemo velit attigisse.

[12.7.14] Grues nomen de propria voce sumpserunt; tali enim sono susurrant. Haec autem dum properant, unam sequuntur ordine litterato. De quibus Lucanus (5,716): Et turbata perit dispersis littera pinnis. Excelsa autem petunt, quo facilius videant quas petant terras. [15] Castigat autem voce quae cogit agmen: at ubi raucescit, succedit alia: nocte autem excubias dividunt, et ordinem vigiliarum per vices faciunt, tenentes lapillos suspensis digitis, quibus somnos arguant: quod cavendum erit, clamor indicat. Aetatem in illis color prodit; nam senectute nigrescunt.

Grues de propria uoce nomen sumpserunt, tali enim susurrant sono. Hae autem dum properant unam sequuntur ordine litterato. De quibus Lucanus: Et turbata perit dispersis littera pennis. Excelsa autem petunt quo facilius uideant quas perant terras; castigat autem uoceque cogit agmen, ac ubi raucescit succedit alia. Nocte autem excubias diuidunt, et ordinem uigiliarum per uices faciunt, tenentes lapillos suspensis digitus quibus somnos arceant quod cauendum erit clamore indicunt. Aetatem millis color prodit, nam senectute nigrescunt. Grues quippe illos possunt significare, qui in coenobiis communiter uiuentes unius tamen dictum sequi non spernunt, uigilias exercent et pro inuicem solliciti nocturnos cantus in psalmodus edere non segnes fiunt. Vnde dicitur: Grues unam sequuntur, et litterato ordine uolant.

Imagines:

Crane (The Medieval Bestiary: Animals in the Middle Ages)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

Grus  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to browse the manuscript]

Grus  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to browse the manuscript]

Fable of the Crane and the Peacock (Steinhowel's Aesop)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

Fable of the Cranes and the Stork (Steinhowel's Aesop)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]


© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net
are copyrighted by Laura Gibbs, 2007. No copyright is claimed for any images.