BESTIARIA LATINA BLOG - Latin Via Fables - Zoo - Legenda
 


Glis

Fontes:

223 sauricum occentu dirimi auspicia annales refertos habemus. saurices et ipsos hieme condi auctor est Nigidius, sicut glires, quos censoriae leges princepsque M. Scaurus in consulatu non alio modo cenis ademere quam conchylia aut ex alio orbe convectas aves.
224 semiferum et ipsum animal, cui vivaria in doliis idem qui apris instituit. qua in re notatum, non congregare se nisi populares eiusdem silvae et, si misceantur alienigenae amne vel monte discreti, interire dimicando. genitores suos fessos senecta alunt insigni pietate. senium finitur hiberna quiete — conditi enim et hi cubant —, rursus aestate iuvenescunt. similis et nitelis quies est hieme.
225 Mirum rerum naturam non solum alia aliis dedisse terris animalia, sed in eodem quoque situ quaedam aliquis locis negasse. in Mesia silva Italiae non nisi in parte reperiuntur hi glires.

[12.3.6] Glires dicti sunt quia pingues eos efficit somnus; nam gliscere dicimus crescere. Hieme enim tota dormiunt et inmobiles quasi mortui iacent, tempore aestivo reviviscunt.

Glires dicti sunt que pingues eos efficit somnus. Nam gliscere dicimus crescere hieme enim tota dormiuit et inmobiles quasi mortui iacent tempore astiuo reuiuiscunt. Isti eos significare possunt qui torpore pigritiae mutiles fiunt et laborare utiliter nolunt. De qualibus scriptum est:Propter frigus piger arare noluit mendicabit ergo aestate et non dabitur ei. Quia qui nunc otiosus tempore presentis uitae torpescit frustra in die iuditii quando tempus est messis mendicbit que caelestis uitae gaudia nullo modo cum iustis habebit.

Imagines:

Glis  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to browse the manuscript]

 

 


© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net
are copyrighted by Laura Gibbs, 2007. No copyright is claimed for any images.