image: fulica
BESTIARIA LATINA BLOG - Latin Via Fables - Zoo - Legenda
 


Fulica

Proverbia:

Fontes:

XXII. FULICA
Est uolatile quod dicitur fulica, satis intelligibile et prudentissimum super omnia uolatilia. Cadaueribus non uescitur, non aliunde alibi peruolans atque oberrans, sed in uno loco commoratur et permanet usque in finem, et ibi escam suam habet, et ibi requiescit; siut dicit Dauid: Fulicae domus dux est eorum.
Sic ergo omnis homo fidelis secundum dei uoluntatem conseruatur et uiuit; non huc atque illuc per diuersa oberrans circumuolat, sicut faciunt haeretici; nec saecularibus desideriis ac uoluptatibus delectatur corporalibus, sicut illae uolucres quae carnibus uescuntur; sed semper in uno eodemque loco se continet et requiescit, id est in ecclesia catholica et apostolica, et ibi permanet usque in finem; sicut dominus dicit in euangelio: Qui autem perseuerauit usque in finem, hic saluus erit. Ibi ergo se continet, ubi dominus: Inhabitare facit unanimes in domo; et ibi habet quotidianum panem immortalitatis, potum uero pretiosum sanguinem Christi; reficiens se sanctis epulis et, super mel et fauum, suauissimis eloquiis domini: Non enim in solo pane uiuit homo, sed in omni uerbo dei.

XXVII. DE HERODION ID EST FULICE
Est volatile qui vocatur herodius, de quo memoratus est Davis, dicens: Herodion domus dux est eorum (hoc est fulice, in spalmo CIII). Est autem hoc animal satis prudens pre omnibus volatilibus; non multos cubiles querens, sed ubi moratur, ibi et pascit, et revertitur ibi et dormit; neque morticina manducat, neque volat in multis locis: cubile eius et esca in uno loco sunt.
O et tu, homo poliuomene, una tibi sit nutrix et sempiterna ecclesia catholica, ut spiritalis esca et celestis panis digestibilis fiat in te: noli querere multa loca aliene glorie (hoc est hereticorum).

[12.7.53] Fuliga dicta, quod caro eius leporinam sapiat; LAGOS enim lepus dicitur, unde et apud Graecos LAGOS vocatur. Est autem avis stagnensis, habens nidos in medio aquae, vel in petris quas aquae circumdant, maritimoque semper delectatur profundo. Quae dum tempestatem praesenserit, fugiens in vado ludit.

Fulica mensueta auis et nigra est, aneta quidem paruior, sed corporis positione consimilis, quae in stagnis delectabiliter commoratur. Est autem auis stagnensis habens nidum in medio aquae uel in petris quas aquae circumdant, maritimoque semper delectatur profundo, quae dum tempestatem persenserit, fugiens in uado ludit. Haec ad baptizandos bene refertur, qui in sacratissimi fontis gratia persueuerant, unde scriptum est: Fulice domus dux est eorum scilicet quia omnium Christianorum sacer fons dux est, dum eos ad caelorum regna perducit.

Imagines:

Coot (The Medieval Bestiary: Animals in the Middle Ages)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

image: fulica

Coot  (Aberdeen Bestiary)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

Coot  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to browse the manuscript]

Fulica  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to browse the manuscript]

 

 


© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net
are copyrighted by Laura Gibbs, 2007. No copyright is claimed for any images.