BESTIARIA LATINA BLOG - Latin Via Fables - Zoo - Legenda
 


Formica (also: Formicoleon, Mirmicoleon)

Legenda:

Proverbia:

Fontes:

XI. FORMICA
De formica Salomon dicit: Uade ad formicam, o piger, meditare eam; quae cum sit uiribus infirmior, multum per aestatem frumentum sibi reponit. Physiologus dicit tres naturas habere formicam. Prima eius natura est: cum exierint de spelunca sua, ambulant ordinatim, et quaerunt grana cuislibit seminis; cum autem inuenerint, ore suo apprehendunt singula grana, portantes in spelunca sua. Aliae uero fomicae non habentes grana in ore suo, sed sic uacuae obuiantes, eis quae uehunt cibaria in ore suo non dicunt eis: Date nobis de annona uestra; sed uadunt quaerentes per uestigia illarum, et sumunt sicut et illae, et afferunt in habitaculis suis.
Et haec quidem dicta sunt de irrationalibus animalibus atque infirmis reptilibus, quod tam prudenter agunt ut nulla illarum stulta remanet, sed omnes argutae et sapientes inueniuntur: quanto magis illae quinque uirgines rationabiles, quae per negligentiam suam factae sunt stultae, debuerunt imitari illas quinque sapientes, et sumere sibi oleum in uasis suis, unde et illae sumpserunt, et non per desidiam ac per stultitam suam peterent ab illis sapientibus, dicentes: Date nobis de oleo uestro. O tam fatua stultitia! Nam si ex se intelligere non potuerunt, et exinde sibi peterent, unde et illae petierunt, uel formicarum solertiam imitari debuissent. Sed dum de alienis uasis oleum sperant, superueniente sponso remanserunt foris stultae cum lampadibus extinctis.
Secunda natura est: quando recondit grana in spelunca sua, diuidit illa per medium, ne hieme madefacta semina illata infundat. Et tu, homo dei, scripturam ueteris testamenti diuide in duas partes, id est secundum historiam et secundum spiritalem intellectum; diuide ueritatem a figura, separa spiritalia a corporalibus, transcende a littera occidente ad spiritum uiuificantem, ne littera germinante in die hiemis, id est in die iudicii, fame pereas. Dicit enim apostolus: Lex spiritalis est, non corporalis; littera enim occidit, spiritus autem uiuificat; et alibi: Haec autem in figura contigebant illis, scripta sunt autem propter nos, in quos fines saeculorum deuenerunt. Iudaei enim litteram sequentes spiritalem intellectum contempnentes, facti sunt prophetarum interemptores et sui domini interfectores. Et ideo nunc usque fame pereunt, quia inanibus paleis uacantes triticum perdiderint. Tu uero, homo dei, rade uirgas et tolle corticem earum, sicut fecit Iacob; et mitte in aquas ut pareant oues tuae mundos et spiritales fructus, non carnales ac uitiosos faciant fetus. Haec autem omnia spiritalibus sunt credentibus intelligibilia, nisi autem credentibus non intelligibilia.
Tertia natura est: tempore messis inter segetes ex odore intelligit an hordeum sit spica illa, an triticum. Si autem fuerit hordeum, transit ad aliam spicam et odoratur; et cum senserit quia spica tritici est, ascendit sursum in spicam et, tollens inde granum, deponit et portat eum in habitaculum suum. Hordeum enim brutorum animalium cibus est; denique Hiob dicit: Pro tritico prouidi mihi hordeum. Fuge tu, homo dei, hordeum, hoc est doctrinam haereticorum: hordeacii enim sunt, et pro scopulis abiciendae quae dirumpunt; et interficiunt animas hominum haereses; fuge igitur Sabellium, Marcionem, Manichaeum, caue Nouatianum, Montanum, Ualentinum, Basilidem, Macedonium, caue Donatianum et Photinum, et omnes qui ex arriana stirpe, tamquam ex utero draconis serpentini fetus, prodeunt: horum hominum dogmata falsa atque inimica sunt ueritati.

XIV. DE FORMICA
Salomon in proverbiis dixit: Vade ad formicam, o piger, et imitare vias eius. De formica dixit Phisiologus tres naturas habere. Prima eius natura est: cum ordinate ambulaverint, una queque granum baiulat in ore suo; he quae vacue sunt, nihil habentes formice, non dicunt habentibus: date nobis granum vestrum; sed vadunt per vestigia priorum, et veniunt in locum ubi et ille frumentum invenerunt; et tollentes et ipse, deportant in cubile suum. - Et hec quidem dicta sunt de inprudentibus et inrationabilibus. Ve autem virginibus illis que petierunt a prudentibus, dicentes: Date nobis oleum de vasis vestris, quoniam extinguntur lampades nostre; cum essent rationabiles et habentes intellectum, hec autem audierunt: ab eis non possumus, ne forte non sufficiat, et nobis et vobis.
Secunda eius natura est: quando recondit grana in cubili suo, dividit ea in duo, ne forte hiemps conprehendat eat, et infundente pluvia germinent grana, et fame pereat. - Et tu, verba veteris testamenti divide ab spiritali verbo carnalia, ne quando germinat littera, te occidat. Paulus autem apostolus dicit quoniam: Lex spiritalis est; et iterum dicit: Littera occidit, spiritus autem vivificat; et iterum: Que sunt vivificantia, haec enim sunt duo testamenta. Iudei autem solam litteram aspicientes, fame necati sunt; et prophetarum homicide, sed et dei, facti sunt, radentes virgas ut pariant oves, et carnales circumcisiones, et sabbatismos, et scenophagias. Haec autem omnia spiritalia sunt et intellegibilia.
Tertia eius natura est: vadit in agrum tempore messis, et ascendit in spicam, et deponit granum. Priusquam autem ascendat spicam, odorat deorsum spice, et ab odore cognoscit si triticum est aut ordeum; et si est ordeum, statim refugit ad tritici spicam. - Hordeum autem esca est pecorum; et in Iob dicit: Pro tritico procedat mihi hordeum. Et propheta: Fugi de Babilonia, fugi de terra Chaldeorum, hoc est, fugi aliena doctrina aliene glorie, que ordei sunt escae, occidentes animas (hec et inimica veritatis dicta sunt, et sunt). Bene de formica dictum est.

XXXIII. DE MIRMICOLEON
In Iob Elefas Temaneorum rex dixit de mirmicoleon: Periit eo quod non habeat escam. Pater autem eius habet vultum leonis, et comedit carnes; mater vero vultum formice, legumina manducat. Si autem peperit mirmicoleonta, perit eum, duas naturas habentem: vultum leonis, anteriora et posteriora formicae; non potest manducare carnes propter naturam matris, neque legumina propter naturam patris; in perdito ergo vadit, propter quod non habeat escam.
Sic est ergo et omnis: Vir duplex corde, indispositus in omnibus viis suis. Non oportet ergo gradere duabus viis, vecorde, duplici, et manibus resolutis, et peccatori ingredienti duabus viis; sicut in sapientia scriptum est: Sit apud vos est, est, non, non.

[12.3.9] Formica dicta, ab eo quod ferat micas farris. Cuius sollertia multa; providet enim in futurum, et praeparat aestate quod hieme comedat; in messe autem eligit triticum, hordeum non tangit; dum pluit ei super frumentum, totum eicit. Dicuntur in Aethiopia esse formicae ad formam canis quae arenas aureas pedibus eruunt, quas custodiunt ne quis auferat, captantesque ad necem persequuntur.

[12.3.10] Formicoleon ob hoc vocatus, quia est vel formicarum leo vel certe formica pariter et leo. Est enim animal parvum formicis satis infestum, quod se in pulvere abscondit, et formicas frumenta gestantes interficit. Proinde autem leo et formica vocatur, quia aliis animalibus ut formica est, formicis autem ut leo est.

Formica dicta ab eo quod ferat micas farris cuius sollertia multa. Prouidet enim in futurum et praeparat aestate quod hieme comedat in messe autem elegit triticum ordeum non tangit, dum pluit eis super frumentum totum eicit. Dicuntur in Aethipia esse formicae ad formam canis quae arenas aureas pedibus eruunt quas custodiunt ne quis auferat captantesque ad necem persecuntur. Iuxta allegoriam formica prouidum homine uel operarium utilem significat. Vnde Salomon in Prouerbiis hortatur dicens: Vade ad formicam opiger et considera uias eius et disce ab ea sapientiam, quae cum non habeat ducem nec preceptorem nec principem, parat aestate cibum sibi et congregat immessae quod comedat. Hinc hortatur quemque sui curam agere et si tantillum animal sine preceptore sed sola natura duce sibi imposterum preuidere studeat quanto magis ille homo deo preceptore et doctoribus ammonentabus debet, in messe huius uitae operum colligere fructus et horreo uitae recondere ut habeat in die frigoris, id est iudicii qua non potest laborare unde uiuat. Formicaleon ob hoc uocatus quia est uel formicarum leo uel certe formica pariter et leo. Est enim paruum animal formicis satis in festum quod se inpuluere abscondit et formicas frumenta gestantes interficit. Pro inde autem leo et formica uocatus quia aliis animalibus ut formica est formicis autem ut leo est.

Imagines:

The Ant and the Fly (Steinhowel's Aesop)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

The Ant and the Grasshopper (Steinhowel's Aesop)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

 

 


© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net
are copyrighted by Laura Gibbs, 2007. No copyright is claimed for any images.