BESTIARIA LATINA BLOG - Latin Via Fables - Zoo - Legenda
 


Ericius, Echinus, Irenaceus, Herinacius

Legenda:

Proverbia:

Fontes:

lvi - 133 Praeparant hiemi et irenacei cibos ac volutati supra iacentia poma adfixa spinis, unum amplius tenentes ore, portant in cavas arbores. iidem mutationem aquilonis in austrum condentes se in cubile praesagiunt. ubi vero sensere venantem, contracto ore pedibusque ac parte omni inferiore, qua raram et innocuam habent lanuginem, convolvuntur in formam pilae, ne quid conprehendi possit praeter aculeos.
134 in desperatione vero urinam in se reddunt tabificam, tergori suo spinisque noxiam, propter hoc se capi gnari. quam ob rem exinanita prius urina venari ars est, et tum praecipua dos tergori, alias corrupto, fragili, putribus spinis atque deciduis, etiam si vivat subtractus fuga. ob id non nisi in novissima spe maleficio eo perfunditur, quippe et ipse odere suum veneficium, ita parcentes sibi terminumque supremum opperientes, ut ferme ante captivitas occupet. calidae postea aquae adspersu resolvitur pila, adprehensusque pes alter e posterioribus suspendiosa fame necat. aliter non est occidere et tergori parcere.
135 ipse animal non, ut remur plerique, vitae hominum supervacuum est, si non sint illi aculei, frustra vellerum mollitia in pecude mortalibus data: hac cute expoliuntur vestes. magnum fraus et ibi lucrum monopolio invenit, de nulla re crebrioribus senatus consultis nulloque non principe adito querimoniis provincialibus.

XIII. HERINACIUS
Physiologus dicit quoniam herinacius figuram habet porcelli lactentis. Hic de foris totus et spinosus; sed tempore autem uindemiarum ingreditur in uineam, et ubi uiderit uuam bonam, ascendit super uitem et exacinat uuam illam, ita ut cadant omnes acini in terram; deinde descendit et uolutat se super illos, ita ut omnes acini figantur in spinis eius; et sic portat escam filiis suis.
Tu uero, homo dei, custodi diligenter uineam tuam et omnes fructus eius spiritales, ne te occupet istius saeculi sollicitudo et temporalium bonorum uoluptas; et tunc spinosus diabolus dispergens omnes fructus tuos spiritales, figat illos in spinis suis et faciat te escam bestiis, et fiat anima tua nuda, uacua, et inanis, sicut pampinus sine fructu; et post haec gratis clamabis dicens: Uineam meam non custodiui, sicut in Canticis Canticorum scriptura testatur. Congrue igitur Physiologus naturas animalium contulit et contexuit intelligentiae spiritalium scripturarum.

XVI. DE HERINACIO
Hirinacius autem species non habet sicut pile, totus autem spinis plenus est. Phisiologus dixit de eo quoniam ascendit in botrum vitis, et deicit acinas in terram (hoc est uvas); et devolvens se super eas, et adherens fructus vitis eius spinis, affert filiis suis, et remittit racemum botrui vacuum.
Et tu, christiane, abstinens operari in omnibus, astitisti enim spiritale vine, propter quod afferis in spiritali torculari, et reconderis in atriis dei regis, in sancto tribunali Christi, et vitam eternam capies; quomodo dimisisti illum spiritum nequissimum ascendere in locum tuum, et talem tuam abstinentiam dispersit. Et aculeis mortis te fefellit intantum, ut spoliam tuam adversariis virtutibus divideret. Iuste ergo Phisiologus statuit naturas animalium spiritalibus rebus.

[12.3.7] Ericium animal spinis coopertum, quod exinde dicitur nominatum, eo quod subrigit se quando spinis suis clauditur, quibus undique protectus est contra insidias. Nam statim ut aliquid praesenserit, primum se subrigit, atque in globum conversus in sua se arma recolligit. Huius prudentia quaedam est; nam dum absciderit uvam de vite, supinus sese volutat super eam, et sic eam exhibet natis suis.

Erinatius uero est quem uocamus ericium animal omnino timidum, natura prouidente semper armatum, cuius cutem inuicem setarum sudes accutissimae densis simeque communiunt. Cui tamen non sufficit natiua munitio sed ne aliqua fraude possit intercipi refugium habet, semper in saxis. Huic competenter aptatus qui peccatis suis hispidus futura iudicia metuens petram Christum firmissimum noscitur habere refugium.

Hiritius animal spinis coopertum quod ex inde dicitur nominatum eo quod subrigit se quando spinis suis clauditur quibus undique pretectus est contra insidias, nam statim ut aliquid presens erit primum se subrigit atque in globum conuersus in sua se arma recolligit. Huius prudentia quaedam est. Nam dum absciderit uuam de uitae sopinus se se uolutat super ea et sic eam exhibet natis suis. Hiricius enim misticae peccatores aculeis uitiorum plenos et astutia nequitia callentes significat et fraudibus et rapinis qui per fraudem de alienis laboribus sibi pastum quaerunt. De quibus scriptum est: Ibi habet foueam hiricius et catulos suos nutrit. Item illud quod in Psalmo scriptum est: Petra refugium erinacis. Erinatius idem est qui et hiritius animal omnino timidum natura prouidente semper armatum cuius cutem inuicem setarum sudes acutissimae densissimeque communiunt. Cui tamen non sufficit natiua munitio sed ne aliqua fraude possit intercipi refugium habet semper in saxis, huic competenter aptatur qui peccatis suis hispidus futura iuditia metuens petram Christum firmissimum noscitur habere refugium.

Imagines:

Hedgehog (The Medieval Bestiary: Animals in the Middle Ages)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

Hedgehog (Steinhowel's Aesop)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

Hedgehog  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to browse the manuscript]

 

 


© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net
are copyrighted by Laura Gibbs, 2007. No copyright is claimed for any images.