BESTIARIA LATINA BLOG - Latin Via Fables - Zoo - Legenda
 


Equus

Legenda:

Proverbia:

Fontes:

[12.1.41] Equi dicti, eo quod quando quadrigis iungebantur, aequabantur, paresque forma et similes cursu copulabantur. [42] Caballus antea cabo dictus, propter quod gradiens ungula inpressa terram concavet, quod reliqua animalia non habent. [43] Inde et sonipes, quod pedibus sonat. Vivacitas equorum multa: exultant enim in campis; odorantur bellum; excitantur sono tubae ad proelium; voce accensi ad cursum provocantur; dolent cum victi fuerint; exultant cum vicerint. Quidam hostes in bello sentiunt, adeo ut adversarios morsu petant: aliqui etiam proprios dominos recognoscunt, obliti mansuetudinis si mutentur; aliqui praeter dominum dorso nullum recipiunt: interfectis vel morientibus dominis multi lacrimas fundunt. Solum enim equum propter hominem lacrimare et doloris affectum sentire. Vnde [et] in Centauris equorum et hominum natura permixta est. [44] Solent etiam ex equorum vel maestitia vel alacritate eventum futurum dimicaturi colligere. Aetas longaeva equis Persicis, Hunnicis, Epirotis ac Siculis in annis ultra quinquaginta, brevior autem Hispanis ac Numidis et Gallicis frequens opinio est. [45] In generosis equis, ut aiunt veteres, quattuor spectantur: forma, pulchritudo, meritum atque color. Forma, ut sit validum corpus et solidum, robori conveniens altitudo, latus longum, substrictus maxime et rotundi clunis, pectus late patens, corpus omne musculorum densitate nodosum, pes siccus et cornu concavo solidatus. [46] Pulchritudo, ut sit exiguum caput et siccum, pelle prope ossibus adhaerente, aures breves et argutae, oculi magni, nares patulae, erecta cervix, coma densa et cauda, ungularum soliditatis fixa rotunditas. [47] Meritum, ut sit animo audax, pedibus alacer, trementibus membris, quod est fortitudinis indicium: quique ex summa quiete facile concitetur, vel excitata festinatione non difficile teneatur. Motus autem equi in auribus intellegitur, virtus in membris trementibus. [48] Color hic praecipue spectandus: badius, aureus, roseus, myrteus, cervinus, gilvus, glaucus, scutulatus, canus, candidus, albus, guttatus, niger. Sequenti autem ordine, varius ex nigro badioque distinctus; reliquus varius color vel cinereus deterrimus. [49] Badium autem antiqui vadium dicebant, quod inter cetera animalia fortius vadat. Ipse est et spadix, quem phoenicatum vocant: et dictus spadix a colore palmae, quam Siculi spadicam vocant. [50] Glaucus vero est veluti pictos oculos habens et quodam splendore perfusos. Nam glaucum veteres dixerunt. Gilvus autem melinus color est subalbidus. Guttatus, albus nigris intervenientibus punctis. [51] Candidus autem et albus invicem sibi differunt. Nam albus cum quodam pallore est: candidus vero niveus et pura luce perfusus. Canus dictus, quia ex candido colore et nigro est. Scutulatus vocatus propter orbes, quos habent candidos inter purpuras. [52] Varius, quod vias habeat colorum inparium. Qui autem albos tantum pedes habent, petili appellantur; qui frontem albam, calidi. [53] Cervinus est quem vulgo guaranen dicunt. Aeranen idem vulgus vocat, quod in modum aerei sit coloris. Myrteus autem est pressus in purpura. [54] Dosina autem dictus, quod sit color eius de asino: idem et cinereus. Sunt autem hi de agresti genere orti, quos equiferos dicimus, et proinde ad urbanam dignitatem transire non possunt. [55] Mauron niger est; nigrum enim Graeci MAURON vocant. Mannus vero equus brevior [est], quem vulgo brunicum vocant. Veredos antiqui dixerunt, quod veherent redas, id est ducerent; vel quod vias publicas currant, per quas et redas ire solitum erat. [56] Equorum tria sunt genera: unum generosum, proeliis et oneribus aptum; alterum vulgare atque gregarium ad vehendum, non ad equitandum aptum; tertium ex permixtione diversi generis ortum, quod etiam dicitur bigenerum quia ex diversis nascitur, ut mulus.

Caballus antea a cabo dictus propter quod gradiens ungula inpresa terram concauit quod reliqua animalia non habent inde et sonipes quod pedibus sonat, et quos uero aliquando in bonam partem uertit significationem. Aliquando in malam ut est illud Abbacuc propheta: Ascendens inquit super equos tuos et equitatus tuus sanitas. Et in Iob uox diuina ait numquid prebebis equo fortitudinem, aut circumdabis collo eius hinnitum et cetera. Hic equus predicatores sancti intelleguntur, quorum sessor dominus est qui eis fortudinem hoc est constantiam mentis dat. Et sonum sane predicationis. Et contrario uero de alia specia equorum in cantico Exodi scriptum est: Equum et ascensorem proiecit in mare. Et rursus: Quadrigas Pharaonis et exercitum eius proiecit in mare. Sunt equi quos dominus ascendit et circumeunt omnem terram, de quibus dicitur: Et equitatus tuus salus. Sunt autem equi qui ascensores habent diabolum et angelos eius. Iudas equus erat, sed donec ascensorem dominum habuit de equitatu salutis, fuit cum ceteris et cum apostolis missus, aegrotis salutem, et sanitatem languentibus prestitit. Sed ubi se diabolo substrauit, post puccellam enim introiuit in eum Satanas ascensor ipsius effectus est, Satanas et illius habenis ductus aduersus dominum et saluatorem nostrum cepit equitare. Omnes enim qui persecuntur sanctos equi sunt hinnientes, sed habent ascensores quibus aguntur angelos malos et inde feroces sunt, dominus ergo equum et ascensorem proiecit in mare et factus est mihi in salutem. Equi peccatores intelleguntur et luxuriosi homines ut in Hieremia equi amissarii unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat. Equus carnalis potentia in Esaia: Ne qui ascenditis super equos ut descendatis in Egyptum et in Psalmis: Dormitauerunt qui ascenderunt equos.

Imagines:

Horse (The Medieval Bestiary: Animals in the Middle Ages)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

image: equus

Horse  (Aberdeen Bestiary)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

[Note: this image concerns the Tiger and the Hunter]

Horse  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to browse the manuscript]

Horse  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to browse the manuscript]

Fable of the Horse and the Donkey (Steinhowel's Aesop)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

Fable of the Horse and the Lion (Steinhowel's Aesop)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

Fable of the Horse and the Hunter (Steinhowel's Aesop)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

 

 


© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net
are copyrighted by Laura Gibbs, 2007. No copyright is claimed for any images.