|
BESTIARIA LATINA BLOG - Latin Via Fables - Zoo - Legenda |
Pliny's Natural History: Book 8
1 Ad reliqua transeamus animalia
et primum terrestria.
Maximum est elephans proximumque humanis sensibus, quippe intellectus illis sermonis
patrii et imperiorum obedientia, officiorum quae didicere memoria, amoris et
gloriae voluptas, immo vero, quae etiam in homine rara, probitas, prudentia,
aequitas, religio quoque siderum solisque ac lunae veneratio.
2 auctores sunt in Mauretaniae saltibus ad quendam amnem, cui nomen est Amilo,
nitescente luna nova greges eorum descendere ibique se purificantes sollemniter
aqua circumspergi atque ita salutato sidere in silvas reverti vitulorum fatigatos
prae se ferentes.
3 alienae quoque religionis intellectu creduntur maria transituri non ante naves
conscendere quam invitati rectoris iureiurando de reditu, visique sunt fessi
aegritudine, quando et illas moles infestant morbi, herbas supini in caelum iacentes,
veluti tellure precibus allegata. nam, quod docilitatem attinet, regem adorant,
genua submittunt, coronas porrigunt. Indis arant minores, quos appellant nothos.
ii
4 Romae iuncti primum subiere currum Pompei Magni Africano triumpho, quod prius
India victa triumphante Libero patre memoratur. Procilius negat potuisse Pompei
triumpho iunctos egredi porta. Germanici Caesaris munere gladiatorio quosdam
etiam inconditos meatus edidere saltantium modo.
5 vulgare erat per auras arma iacere, non auferentibus ventis, atque inter se
gladiatorios congressus edere aut lascivienti pyrriche conludere. postea et per
funes incessere, lecticis etiam ferentes quaterni singulos puerperas imitantes,
plenisque homine tricliniis accubitum iere per lectos ita libratis vestigiis,
ne quis potantium attingeretur.
iii
6 certum est unum tardioris ingeni in accipiendis quae tradebantur, saepius
castigatum verberibus, eadem illa meditantem noctu repertum. mirum et adversis
quidem funibus subire, sed maxime regredi, utique pronis. Mucianus III consul
auctor est aliquem ex iis et litterarum ductus Graecarum didicisse solitumque
perscribere eius linguae verbis: Ipse ego haec scripsi et spolia Celtica
dicavi, itemque se vidente Puteolis, cum advecti e nave egredi cogerentur,
territos spatio pontis procul a continente porrecti, ut sese longinquitatis
aestimatione fallerent, aversos retrorsus isse.
iv
7 Praedam ipsi in se expetendam sciunt solam esse in armis suis, quae Iuba
cornua appellat, Herodotus tanto antiquior et consuetudo melius dentes. quam
ob rem deciduos casu aliquo vel senecta defodiunt. hoc solum ebur est; cetero
et in his quoque, qua corpus intexit, vilitas ossea. quamquam nuper ossa
etiam in laminas secari coepere paenuria: etenim rara amplitudo iam dentium
praeterquam ex India reperitur; cetera in nostro orbe cessere luxuriae.
8 dentium candore intelligitur iuventa. circa hos belvis summa cura: alterius
mucroni parcunt, ne sit proeliis hebes, alterius operario usu fodiunt radices,
inpellunt moles; circumventique a venantibus primos constituunt quibus sint
minimi, ne tanti proelium putetur, postea fessi inpactos arbori frangunt praedaque
se redimunt.
v
9 Mirum in plerisque animalium scire quare petantur, sed et fere cuncta quid
caveant. elephans homine obvios forte in solitudine et simpliciter oberrante
clemens placidusque etiam demonstrare viam traditur; idem vestigio hominis
animadverso prius quam homine intremescere insidiarum metu, subsistere ab
olfactu, circumspectare, iras proflare nec calcare, sed erutum proximo tradere,
illum sequenti, simili nuntio usque ad extremum, tunc agmen circumagi et
reverti aciemque derigi. adeo omnium odori durare virus illud maiore ex parte
ne nudorum quidem pedum.
10 sic et tigris, etiam feris ceteris truculenta atque ipsa elephanti quoque
spernens vestigia, hominis viso transferre dicitur protinus catulos, quonam
modo agnito, ubi ante conspecto illo quem timet? etenim tales silvas minime
frequentari certum est. sane mirentur ipsam vestigii raritatem. sed unde sciunt
timendi esse? immo vero cur vel ipsius conspectum paveant, tanto viribus, magnitudine,
velocitate praestantiores? nimirum haec est natura rerum, haec potentia eius,
saevissimas ferarum maximasque numquam vidisse, quod debeant timere, et statim
intellegere, cum sit timendum.
11 Elephanti gregatim semper ingrediuntur. ducit agmen maximus natu, cogit
aetate proximus. amnem transituri minimos praemittunt, ne maiorum ingressu
atterente alveum crescat gurgiti altitudo. Antipater auctor est duos Antiocho
regi in bellicis usibus celebres etiam cognominibus fuisse; etenim novere ea.
certe Cato, cum imperatorum nomina annalibus detraxerit, eum, qui fortissime
proeliatus esset in Punica acie, Surum tradidit vocatum altero dente mutilato.
12 Antiocho vadum fluminis experienti renuit Aiax, alioqui dux agminis semper.
tum pronuntiatum eius fore principatum qui transisset, ausumque Patroclum ob
id phaleris argenteis, quo maxime gaudent, et reliquo omni primatu donavit.
ille, qui notabatur, inedia mortem ignominiae praetulit. mirus namque pudor
est, victusque vocem fugit victoris, terram ac verbenas porrigit. pudore numquam
nisi in abdito coeunt, mas quinquennis, femina decennis.
13 initur autem biennio quinis, ut ferunt, cuiusque anni diebus, nec amplius;
sexto perfunduntur amne, non ante reduces ad agmen. nec adulteria novere nullave
propter feminas inter se proelia ceteris animalibus pernicialia, nec quia desit
illis amoris vis, namque traditur unus amasse quandam in Aegypto corollas vendentem
ac, ne quis vulgariter electam putet, mire gratam Aristophani celeberrimo in
arte grammatica,
14 alius Menandrum Syracusanum incipientis iuventae in exercitu Ptolemaei,
desiderium eius, quotiens non videret, inedia testatus. et unguentariam quandam
dilectam Iuba tradit. omnium amoris fuere argumenta gaudium a conspectu blanditiaeque
inconditae, stipes, quas populus dedisset, servatae et in sinum effusae. nec
mirum esse amorem quibus sit memoria.
15 idem namque tradit agnitum in senecta multos post annos qui rector in iuventa
fuisset; idem divinationem quandam iustitiae, cum Bocchus rex triginta elephantis
totidem, in quos saevire instituerat, stipitibus adligatos obiecisset, procursantibus
inter eos qui lacesserent, nec potuisse effici ut crudelitatis alienae ministerio
fungerentur.
vi
16 Elephantos Italia primum vidit Pyrri regis bello et boves Lucas appellavit
in Lucanis visos anno urbis CCCCLXXII, Roma autem in triumpho VII annis ad
superiorem numerum additis, eadem plurimos anno DII victoria L. Metelli pontificis
in Sicilia de Poenis captos. CXLII fuere aut, ut quidam, CXX, travecti ratibus
quas doliorum consertis ordinibus inposuerat.
17 Verrius eos pugnasse in circo interfectosque iaculis tradit paenuria consilii,
quoniam neque ali placuisset neque donari regibus; L. Piso inductos dumtaxat
in circum atque, ut contemptus eorum incresceret, ab operariis hastas praepilatas
habentibus per circum totum actos. nec quid deinde iis factum sit auctores
explicant qui non putant interfectos.
vii
18 Clara est unius e Romanis dimicatio adversus elephantum, cum Hannibal captivos
nostros dimicare inter sese coegisset. namque unum qui supererat obiecit
elephanto, et ille dimitti pactus, si interemisset, solus in harena congressus
magno Poenorum dolore confecit. Hannibal, cum famam eius dimicationis contemptum
adlaturam belvis intellegeret, equites misit qui abeuntem interficerent.
proboscidem eorum facillime amputari Pyrri proeliorum experimentis patuit.
19 Romae pugnasse Fenestella tradit primum omnium in circo Claudi Pulchri aedilitate
curuli M. Antonio A. Postumio cos. anno urbis DCLV, item post annos viginti
Lucullorum aedilitate curuli adversus tauros.
20 Pompei quoque altero consulatu, dedicatione templi Veneris Victricis, viginti
pugnavere in circo aut, ut quidam tradunt, XVIII, Gaetulis ex adverso iaculantibus,
mirabili unius dimicatione, qui pedibus confossis repsit genibus in catervas,
abrepta scuta iaciens in sublime, quae decidentia voluptati spectantibus erant
in orbem circumacta, velut arte, non furore belvae, iacerentur. magnum et in
altero miraculum fuit uno ictu occiso; pilum autem sub oculo adactum in vitalia
capitis venerat.
21 universi eruptionem temptavere, non sine vexatione populi, circumdatis claustris
ferreis. qua de causa Caesar dictator postea simile spectaculum editurus euripis
harenam circumdedit, quos Nero princeps sustulit equiti loca addens. sed Pompeiani
amissa fugae spe misericordiam vulgi inenarrabili habitu quaerentes supplicavere
quadam sese lamentatione conplorantes, tanto populi dolore, ut oblitus imperatoris
ac munificentiae honori suo exquisitae flens universus consurgeret dirasque
Pompeio, quas ille mox luit, inprecaretur.
22 pugnavere et Caesari dictatori tertio consulatu eius viginti contra pedites
D iterumque totidem turriti cum sexagenis propugnatoribus, eodem quo priore
numero peditum et pari equitum ex adverso dimicante, postea singuli principibus
Claudio et Neroni in consummatione gladiatorum.
23 Ipsius animalis tanta narratur clementia contra minus validos, ut in grege
pecudum occurrentia manu dimoveat, ne quod obterat inprudens. nec nisi lacessiti
nocent idque cum gregatim semper ambulent, minime ex omnibus solivagi. equitatu
circumventi infirmos aut fessos vulneratosve in medium agmen recipiunt, acie
velut imperio aut ratione per vices subeunte.
viii
24 Capti celerrime mitificantur hordei suco. capiuntur autem in India unum
ex domitis agente rectore, qui deprehensum solitarium abactumve a grege verberet
ferum: quo fatigato transcendit in eum nec secus ac priorem regit. Africa
foveis capit, in quas deerrante aliquo protinus ceteri congerunt ramos, moles
devolvunt, aggeres construunt omnique vi conantur extrahere.
25 ante domitandi gratia reges equitatu cogebant in vallem manu factam et longo
tractu fallacem, cuius inclusos ripis fossisque fame domabant. argumentum erat
ramus homine porrigente clementer acceptus. nunc dentium causa pedes eorum
iaculantur alioqui mollissimos.
26 Trogodytae contermini Aethiopiae, qui hoc solo venatu aluntur, propinquas
itineri eorum conscendunt arbores; inde totius agminis novissimum speculati
extremas in clunes desiliunt. laeva adprehenditur cauda, pedes stipantur in
sinistro femine: ita pendens alterum poplitem dextra caedit ac praeacuta bipenni
hoc crure tardato profugiens alterius poplitis nervos ferit, cuncta praeceleri
pernicitate peragens. alii tutiore genere, sed magis fallaci, ingentes arcus
intentos defigunt humi longius; hos praecipui viribus iuvenes continent, alii
conixi pari conatu contendunt ac praetereuntibus sagittarum venabula infigunt,
mox sanguinis vestigiis secuntur.
ix
27 Elephantorum generis feminae multo pavidiores. domantur autem rabidi fame
et verberibus, elephantis aliis admotis, qui tumultuantem catenis coerceant.
et alias circa coitus maxime efferantur et stabula Indorum dentibus sternunt.
quapropter arcent eos coitu feminarumque pecuaria separant, quae haut alio
modo quam armentorum habent. domiti militant et turres armatorum in dorsis
ferunt magnaque ex parte orientis bella conficiunt: prosternunt acies, proterunt
armatos. iidem minimo suis stridore terrentur vulneratique et territi retro
semper cedunt, haut minore partium suarum pernicie. Indicum Africi pavent
nec contueri audent, nam et maior Indicis magnitudo est.
x
28 Decem annis gestare in utero vulgus existimat, Aristoteles biennio nec amplius
quam [semel gignere pluresque quam] singulos, vivere ducenis annis et quosdam
CCC. iuventa eorum a sexagesimo incipit. gaudent amnibus maxime et circa
fluvios vagantur, cum alioqui nare propter magnitudinem corporis non possint.
iidem frigoris inpatientes; maximum hoc malum inflationemque et profluvium
alvi nec alia morborum genera sentiunt. olei potu tela, quae corpori eorum
inhaereant, decidere invenio, a sudore autem facilius adhaerescere.
29 et terram edisse iis tabificum est, nisi saepius mandant; devorant autem
et lapides; truncos quidem gratissimo in cibatu habent. palmas excelsiores
fronte prosternunt atque ita iacentium absumunt fructum. mandunt ore, spirant
et bibunt odoranturque haut inproprie appellata manu. animalium maxime odere
murem et, si pabulum in praesepio positum attingi ab eo videre, fastidiunt.
cruciatum in potu maximum sentiunt hausta hirudine, quam sanguisugam vulgo
coepisse appaellari adverto. haec ubi in ipso animae canali se fixit, intolerando
adficit dolore.
30 durissimum dorso tergus, ventri molle, saetarum nullum tegimentum, ne in
cauda quidem praesidium abigendo taedio muscarum (namque id et tanta vastitas
sentit), sed cancellata cutis, et invitans id genus animalium odore. ergo cum
extentis recepere examina, artatis in rugas repente cancellis comprehensas
enecant. hoc iis pro cauda, iuba, villo est.
31 dentibus ingens pretium et deorum simulacris lautissima ex his materia.
invenit luxuria commendationem et aliam expetiti in callo manus saporis, haud
alia de causa, credo, quam quia ipsum ebur sibi mandere videtur. magnitudo
dentium videtur quidem in templis praecipua, sed tamen in extremis Africae,
qua confinis Aethiopiae est, postium vicem in domiciliis praebere saepesque
in his et pecorum stabulis pro palis elephantorum dentibus fieri Polybius tradidit
auctore Gulusa regulo.
xi
32 Elephantos fert Africa ultra Syrticas solitudines et in Mauretania, ferunt
Aethiopia et Trogodytae, ut dictum est, sed maximos India bellantesque cum
iis perpetua discoria dracones tantae magnitudinis et ipsos, ut circumplexu
facili ambiant nexuque nodi praestringant. conmoritur ea dimicatio, victusque
conruens conplexum elidit pondere.
xii
33 Mira animalium pro se cuique sollertia astutissima. ascendendi in tantam
altitudinem difficultas draconi; itaque tritum iter ad pabula speculatus
ab excelsa se arbore inicit. scit ille inparem sibi luctatum contra nexus;
itaque arborum aut rupium attritum quaerit. cavent hoc dracones ob idque
gressus primum alligant cauda: resolvunt illi nodos manu; at hi in ipsas
nares caput condunt pariterque spiritum praecludunt et mollissimas lancinant
partes. iidem obvii deprehensi in adversos erigunt se oculosque maxime petunt.
ita fit ut plerumque caeci ac fame et maeroris tabe confecti reperiantur.
34 quam quis aliam tantae discordiae causam attulerit nisi naturam spectaculum
sibi paria conponentem?
Est et alia dimicationis huius fama. elephantis frigidissimum esse sanguinem;
ob id aestu torrente praecipue draconibus expeti. quam ob rem in amnes mersos
insidiari bibentibus coortosque inligata manu in aurem morsum defigere, quoniam
is tantum ocus defendi non possit manu. dracones esse tantos, ut totum sanguinem
capiant, itaque elephantos ab iis ebibi siccatosque concidere et dracones inebriatos
opprimi conmorique.
| © The segmented texts, annotations and audio
files at BestLatin.net are copyrighted by Laura Gibbs, 2007. No copyright is claimed for any images. |