BESTIARIA LATINA BLOG - Latin Via Fables - Zoo - Legenda
 


Elephans

Legenda:

Proverbia:

Fontes:

XXXIII. ELEPHAS
Est animal quod dicitur elephas. Physiologus dicit de eo quoniam intellectum in se habet magnum, sed concupiscentiam fetus minime in se habet. Tempore enim suo cum uoluerit filios procreare, uadit ad orientem cum femina sua usque in proximum paradisi; et ibi est arbor quae dicitur mandragora; prior ergo femina gustat de fructu illuis arboris, et sic illa seducit masculum ut ille persuasus manducet. Et postquam uero manducauerint ambo, tunc conueniunt sibi inuicem, et statim femina in utero concipit; cum autem uenerit tempus illius ut pariat, uadit ubi est stagnum; et ingreditur in aquam usque ad ubera sua, et ibi parit super aquam propter draconem, quia insidiatur illi, et si extra aquam peperit, rapit draco pecus illud et deuorat. Ideo in aquam altam ingreditur, ut ibi pariat; masculus autem suus non recedit ab ea, sed custodit eam parientem, propter serpentem qui inimicus est elephantis.
Isti ergo duo elephantes masculus et femina figuram habent Adae et mulieris eius Euae, qui erant in paradiso dei ante praeuaricationem gloria circumdati, nescientes ullum malum, non concupiscentiae desiderium, non commixtionis coitum; cum autem de interdicta arbore gustauit mulier illa, seduxit uirum suum, et ipse manducauit; tunc deinde expulsi foras paradisum in hunc mundum iactati sunt, tamquam in stagnum aquarum multarum. Cuius hic mundus figuram habet propter multas eius fluctuationes et communicationes, et innumerabiles eius uoluptates et passiones; de quibus Dauid dict: Saluum me fac, domine, quoniam intrauerunt aquae usque ad animam meam; et alibi: Exspectans exspectaui dominum, et respexit me, et exaudiuit praeces meas, et eduxit me de lacu miseriae et de luto faecis. Tunc cognouit Adam uxorem suam, et generauit Cain in luto faecis; ideoque descendens quasi pius et misericors de sinu patris dominus noster Iesus Christus, filius dei uiui assumens carnem nostram, eduxit nos de lacu miseriae et de luto faecis, et statuit super petram pedes nostros, et immisit in os nostrum canticum nouum, hymnum deo nostro -- id est cum docuit nos orare -- tunc immisit in os nostrum canticum nouum, dicens: Sic orabitis: Pater noster qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum, et reliqua. Hunc hymnum docuit nos referre deo magister noster ipse, qui statuit super petram pedes nostros, et immisit in os nostrum canticum nouum hymnum deo nostro. Hoc autem ipso apostolo orante pro nobis et dicente: Dominus autem pacis sanctificet uos ad perfectum, ut integer spiritus uester et anima et corpus sine querela in aduentu domini nostri Iesu Christi seruetur.
Nam et ossa et pellis de elephante in quocumque loco uel domo fuerint incensa, statim odor eorum expellit inde et fugat serpentes; uel si qua fuerint noxia uenenosa reptilia, non ibi accedunt. Sic itaque opera uel mandata dei, qui habet intra se, purificant cor eius, et nulla potest ibi aduersarii cogitatio introire; sed quaecumque ibi fuerit noxia turpis, statim omnis exit et euanescit, ita ut nec aliquando ibidem compareat noxius spiritus et aduersa cogitatio, aut aliqua eius maleficia.

XX. DE ELEPHANTO
Est animal qui dicitur elephans. In eo non est concupiscentiae coitus. Aliud autem est tragelaphus. Si autem voluerit filios facere, vadit in orientem prope paradysum; est autem ibi arbor que dicitur mandracora; et vadit ibi cum femina sua, que prior accipit de arbore, et tradit viro suo, et seducit eum, donec manducet. Et cum manducaverit masculus, statim femina in utero concipiet. Et si tempus advenerit ut pariat, exit in stagnum aque; et ipsa aqua venit usque ad ubera eius (hoc est femine), et dimittit partum suum (hoc est filium); dimittit eum in aquis, et natat pullus quia natus est; et venit in femora eius, et de ubera matris sue nutrietur. Elephans autem custodit eam parientem, propter serpentem, quia inimicus est serpens elephanto. Si autem invenerit serpentem, occidit eum et conculcat, donec moriatur.
Haec est natura eius: si autem ceciderit, non potest surgere. Quomodo cadit, cum in arborem se reclinat? Non enim habet coniuncturas geniculorum ut obdormiat, si vellit; venator autem, qui eum vellit venari, incidit arborem, modico minus, ubi reclinare consuescit; ut dum venerit et sese reclinaverit elephans, cadat arbor et animal cum eadem ipsa, et simul cadent. Clamat autem elephans: statim inde exit magnus elephans, et non potest eum levare; iterum clamant ambo, ut veniunt alii duodecim elephanti, et non possunt nec ipsi levare eum qui cecidit; deinde clamitant iterum omnes, et statim venit pusillus elephans, et mittit os suum promuscidem subtus illum magnum, et elevat illum. Habet autem pusillus elephans naturaliter, ut, ubi incensum fuerit de capillis eius vel de ossibus, neque draco neque aliquid malum ibi accidit.
Magnus ergo elephans et mulier eius personam accipiunt Ade et Eve. Cum autem essent in virtute (hoc est placentes domino), ante suam prevaricationem, non sciebant coitum, neque intellectum mixtionis sue carnis habuerunt; quando autem mulier manducavit de ligno (hoc est intellegibilem mandracoram), deinde dedit viro suo, pregnans malorum facta est; orpter quod exierunt de paradyso. Quamdiu autem fuerunt in paradyso, non eam cognovit Adam: hoc manifestum est, quia ita scriptum est: Et postquam eiecti sunt Adam et Eva de paradyso, tunc cognovit Adam mulierem suam, et concipiens peperit Cain super vituperabiles aquas: sicut David dixit: Salva me, quoniam introierim aquae usque ad animam meam. Statim draco subvertit eos, et alienos eos fecit a virtute (hoc est non placendo deo). Et clamant vociferantes ad dominum, et venit magnus elephans (hoc est lex), et non eum levavit: quomodo nec sacerdos eum qui incidit in latrones. Neque duodecim elephanti elevaverunt eum (hoc est prophetarum chorus), quomodo nec levites, qui a latronibus erat vulneratus; sed sanctus intellegibilis elephans (hoc est dominus Ihesus Christus): et cum omnium maior sit, omnium pusillus factus est: Humiliavit enim se, factus obediens usque ad mortem, ut hominem elevaret, intellegibilis Samaritanus, qui inposuit nos super iumentum suum (hoc est super suum corpus): Ipse (enim) tulit infirmitates nostras, et inbecillitates nostra baiolavit. Interpretatur autem hic Samaritanus hebreice custos; de quo dicit David in spalmo CXIII: Custodiens parvulos dominus. Ubi enim dominus meus presens est, neque draco neque mali aliquid appropiare poterit. Bene ergo Phisiologus de elephanto dixit.

[12.2.14] Elephantum Graeci a magnitudine corporis vocatum putant, quod formam montis praeferat; Graece enim mons LOFOS dicitur. Apud Indos autem a voce barro vocatur; unde et vox eius barritus, et dentes ebur. Rostrum autem proboscida dicitur, quoniam illo pabulum ori admovet; et est angui similis, vallo munitus eburno. [15] Hos boves Lucas dictos ab antiquis Romanis: boves, quia nullum animal grandius videbant: Lucas, quia in Lucania illos primus Pyrrhus in proelio obiecit Romanis. Nam hoc genus animantis in rebus bellicis aptum est; in eis enim Persae et Indi ligneis turribus conlocatis, tamquam de muro iaculis dimicant. Intellectu autein et memoria multa vigent. [16] Gregatim incedunt; motu, quo valent, salutant; murem fugiunt; aversi coeunt; quando autem parturiunt, in aquis vel insulis dimittunt fetus propter dracones, quia inimici sunt et ab eis inplicati necantur; biennio autem portant fetus, nec amplius quam semel gignunt nec plures, sed tantum unum; vivunt [autem] annos trecentos. Apud solam Africam et Indiam elephanti prius nascebantur; nunc sola eos India gignit.

Elefantem Greci a magnitudine corporis uocatum putant, quod forma montis proferat. Grecem mons elfion dicitur. Apud Indos autem a uoce barro uocatur unde et uox eius barriter et dentes ebur. Rostru autem pro muscida dicitur, quo illo paubulum ori admouet, et e angui similis uallo munitus eburno, hos boues Lucas dictos ab antiquis Romanis: Boues qui nullum animal grandius uidebant. Lucas qui in Lucania illos primos pirrus in prelio obiecit Romanis. Nam hoc genus animantis in rebus bellicis aptum est, in eis enim Persi et Indi lignei turribus collocatis de muro tamquam iaculis dimicant. Intellectu autem et memoria multa ingent. gregatim incedunt motu, quo ualente salutant. Murem fugiunt auersi coeunt quando autem parturunt in aquis uel in insulis dimittunt fetus, propter dracones quia inimici sunt, et ab eis inplicati necantur. Biennio autem portant fetus, nec amplius quam semel gignunt nec plures sed tantum unum. Viuunt autem annos trecentos. Aput solam Africam et Indiam elefanti prius nascebantur, nunc sola eos India gignit. Elefans autem significat peccatorem in manem sceleribus et facinorum deformitate squalidum. Attamen tales sepe ad Christum conuertuntur. Vnde scriptum est in libro Regum quod adducerentur ad Solomonem simiae, et elefanti, quia bipse est pax nostra qui fecit utraque unum, et sanguine suo mundauit conscientiam nostram ab operibus mortuis.

Imagines:

Elephant (The Medieval Bestiary: Animals in the Middle Ages)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

image: elephas

Elephant  (Aberdeen Bestiary)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

[Note: this image concerns the Dragon and the Elephant]

Elephant  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to browse the manuscript]

Elephant (Steinhowel's Aesop)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

Elephant and Dragon (Steinhowel's Aesop)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

 

 


© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net
are copyrighted by Laura Gibbs, 2007. No copyright is claimed for any images.