BESTIARIA LATINA BLOG - Latin Via Fables - Zoo - Legenda
 


Draco

Legenda:

Proverbia:

Fontes:

xiii - 35 Generat [dracones] Aethiopia Indicis pares, vicenum cubitorum. id modo mirum, unde cristatos Iuba crediderit. Asachaei vocantur Aethiopes apud quos maxime nascuntur; narrantque in maritimis eorum quaternos quinosque inter se cratium modo inplexos erectis capitibus velificantes ad meliora pabula Arabiae vehi fluctibus.

[12.4.4] Draco maior cunctorum serpentium, sive omnium animantium super terram. Hunc Graeci DRAKONTA vocant; unde et derivatum est in Latinum ut draco diceretur. Qui saepe ab speluncis abstractus fertur in aerem, concitaturque propter eum aer. Est autem cristatus, ore parvo, et artis fistulis, per quas trahit spiritum et linguam exerat. Vim autem non in dentibus, sed in cauda habet, et verbere potius quam rictu nocet. [5] Innoxius autem est a venenis, sed ideo huic ad mortem faciendam venena non esse necessaria, quia si quem ligarit occidit. A quo nec elephans tutus est sui corporis magnitudine; nam circa semitas delitescens, per quas elephanti soliti gradiuntur, crura eorum nodis inligat, ac suffocatos perimit. Gignitur autem in Aethiopia et India in ipso incendio iugis aestus.

Draco maior cunctorum serpentium siue omnium animantium super terram. hunc Greci dracontam uocant. Vnde diriuatum est in Latinum ut draco diceretur qui saepe a speluncis abstractus fertur in aerem concitaturque propter eum aer. Est autem christatus ore paruo et artis fistulis per quas trahit spiritum et linguam exerit. Vim autem non in dentibus sed in cauda habet et uerbere potius quam rictu nocet. Innoxius uitam est a uenenis sed ideo huic ad mortem fatiendam uenena non esse necessaria que si quem ligant occidit a quo nec elefans tutus est sui corporis magnitudine. Nam circa semitas delitiscens per quas elefanti soliti gradiuntur. Crura eorum nodis inligat, ac suffocatos perimit. Gignitur autem in Ethiopia et India in ipso incendio iugis estus. Misticae draco aut diabolum significat aut ministros eius, uel etiam persecutores aecclesiae homines nefandos cuius misterium in pluribus locis scripturae inuenitur. Nam et in Psalterio de hoc scriptum est, et in libro Iob, nec non et in Apocalipsi Iohannis. Denique Psalmista dicit: Tu confirmasti in uirtute tua mare tu contribulasti capita draconum super aquas. Confirmauit enim rubri maris liquidos abyssos quod in duobus lateribus sic aqua diuisa est, ut mare nauigerum iter faceret esse terrenum. Contriuisti capita draconum super aquas misterium superioris miraculi decenter exponit quia illa prefiguratio transitus maris rubri aquis sancti baptismatis indicabat, ubi capita draconum id est spiritus in mundorum perducuntur ad nihilum quando animas quas illi peccatorum sordibus inquinant fons salutaris emundat. Quod autem additur: Tu confregisti caput draconis magni et cetera. Cum superius dixerat plurali numera capita draconum significare uolens nequitias spiritales. Modo singulari numero ponit draconem ut ipsum Satanan indicare uideatur, qui quantum fortior tantum nequitior et cum singulari numero ponitur inter malignos spiritus habere poenitus abnegatur. Confractum est enim caput eius quando superbia eius de caelo eiecta est. Et natiuam claritatem retinere non meruit, qui se uoluntaria obscuritate maculauit.

Imagines:

Dragon (The Medieval Bestiary: Animals in the Middle Ages)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

image: elephas

Dragon  (Aberdeen Bestiary)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

Draco  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to browse the manuscript]

Draco  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to browse the manuscript]

Fable of the Dragon and the Peasant (Steinhowel's Aesop)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

 

 


© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net
are copyrighted by Laura Gibbs, 2007. No copyright is claimed for any images.