BESTIARIA LATINA BLOG - Latin Via Fables - Zoo - Legenda
 


Delphinus

Legenda:

Proverbia:

Fontes:

xxxviii - 91 Verum in crocodilo maior erat pestis quam ut uno esset eius hoste natura contenta. itaque et delphini inmeantes Nilo, quorum dorso tamquam ad hunc usum cultellata inest pinna, abigentes eos praedam ac velut in suo tantum amne regnantes, alioqui inpares viribus ipsi, astu interimunt. callent enim in hoc cuncta animalia sciuntque non sua modo commoda, verum et hostium adversa, norunt sua tela, norunt occasiones partesque dissidentium inbelles. in ventre mollis est tenuisque cutis crocodilo: ideo se ut territi mergunt delphini subeuntesque alvum illa secant spina.

[12.6.11] Delphines certum habent vocabulum, quod voces hominum sequantur, vel quod ad symphoniam gregatim conveniunt. Nihil in mare velocius istis; nam plerumque salientes naves transvolant. Quando autem praeludunt in fluctibus et undarum se molibus saltu praecipiti feriunt, tempestates significare videntur. Hi proprie simones nominantur. Est et delphinum genus in Nilo dorso serrato, qui crocodillos tenera ventrium secantes interimunt.

Imagines:

Delphinus  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to browse the manuscript]

 


© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net
are copyrighted by Laura Gibbs, 2007. No copyright is claimed for any images.