BESTIARIA LATINA BLOG - Latin Via Fables - Zoo - Legenda
 


Cuniculus, Lepus

Legenda:

Proverbia:

Fontes:

lxxxi - 217 Et leporum plura sunt genera. in Alpibus candidi, quibus hibernis mensibus pro cibatu nivem credunt esse; certe liquescente ea rutilescunt annis omnibus, et est alioqui animal intolerandi rigoris alumnum. leporum generis sunt et quos Hispania cuniculos appellat, fecunditatis innumerae famemque Baliarum insulis populatis messibus adferentis. — (Fetus ventri exectos vel uberibus ablatos, non repurgatis interaneis, gratissimo in cibatu habent; laurices vocant) —
218 certum est Baliaricos adversus proventum eorum auxilium militare a Divo Augusto petisse. magna propter venatum eum viverris gratia est; iniciunt eas in specus, qui sunt multifores in terra — unde et nomen animali —, atque ita eiectos superne capiunt. Archelaus auctor est, quot sint corporis cavernae ad excrementa lepori, totidem annos esse aetatis; varius certe numerus reperitur. idem utramque vim singulis inesse ac sine mare aeque gignere.
219 benigna circa hoc natura innocua et esculenta animalia fecunda generavit. lepus, omnium praedae nascens, solus praeter dasypodem superfetat, aliud educans, aliud in utero pilis vestitum, aliud inplume, aliud inchoatum gerens pariter. nec non et vestes leporino pilo facere temptatum est, tactu non perinde molli ut in cute, propter brevitatem pili dilabidas.
lxxxii - 220 hi mansuescunt raro, cum feri dici iure non possint; complura namque sunt nec placida nec fera, sed mediae inter utrumque naturae, ut in volucribus hirundines, apes, in mari delphini.
[...]
226 in Ithaca lepores inlati moriuntur extremis quidem in litoribus, in Ebuso cuniculi, scatentibus iuxta Hispania Baliaribusque.

[12.1.23] Lepus, levipes, quia velociter currit. Vnde et Graece pro cursu LAGOS dicitur; velox est enim animal et satis timidum.

[12.1.24] Cuniculi genus agrestium animalium dicti quasi caniculi, eo quod canum indagine capiantur vel excludantur ab speluncis.

Lepus leui pes qui uelociter currit. Vnde et Grece pro cursu lagos dicitur, uelox enim animal et satis timidum . Significat autem lepus homines timentes deum, qui non in semetipsis, sed in creatore suo fiduciam habent. Vnde legitur in Salomone: Lepusculus pleps inualida, quae collocat in petra cubile suum. Vnde dicitur in Psalmo: Petra refugium leporibus et erinaciis. Petra autem Christus est. Hinc de Moyse scribitur, quod lepusculus domini Moyses steterit in foramine petrae, quia in passione redemptoris, spem saluus suae habuit.

Imagines:

Cuniculus  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to browse the manuscript]

Rabbit (Steinhowel's Aesop)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

Rabbit (Steinhowel's Aesop)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

Hare (Egyptian ms. of Kalila wa Dimna, mid-14th century)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

Hare (Syrian ms. of Kalila wa Dimna, circa 1200)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

 

 


© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net
are copyrighted by Laura Gibbs, 2007. No copyright is claimed for any images.