BESTIARIA LATINA BLOG - Latin Via Fables - Zoo - Legenda
 


Cuculus

Proverbia:

Fontes:

xi - 25 Coccyx videtur ex accipitre fieri, tempore auni figuram mutans, quoniam tunc non apparent reliqui nisi perquam paucis diebus. ipse quoque, modico tempore aestatis visus, non cernitur postea. est autem neque aduncis unguibus, solus accipitrum, nec capite similis illis neque alio quam colore, ac visu columbi potius; quin et absumitur ab accipitre, si quando una apparuere, sola omnium avis a suo genere interempta. mutat autem et vocem.
26 procedit vere, occultatur caniculae ortu, inter quae parit in alienis nidis, maxime palumbium, maiore ex parte singula ova, quod nulla alia avis, raro bina. causa pullos subiciendi putatur quod sciat se invisam cunctis avibus; nam minutae quoque infestant. ita non fore tutam generi suo stirpem opinatur, ni fefellerit; quare nullum facit nidum, alioqui trepidum animal.
27 educat ergo subditum adulterato feta nido. ille, avidus ex natura, praeripit cibos reliquis pullis, itaque pinguescit et nitidus in se nutricem convertit. illa gaudet eius specie miraturque sese ipsam, quod talem pepererit; suos comparatione eius damnat ut alienos absumique etiam se inspectante patitur, donec corripiat ipsam quoque, iam volandi potens. nulla tunc avium suavitate carnis comparatur illi.

[12.7.9] Avium nomina multa a sono vocis constat esse conposita: ut grus, corvus, cygnus, pavo, milvus, ulula, cuculus, graculus et cetera. Varietas enim vocis eorum docuit homines quid nominarentur.

[12.7.67] Tucos, quos Hispani ciculos vocant, a voce propria nominatos. Hi veniendi habent tempus, milvorum scapulis suscepti propter breves et parvos volatus, ne per longa aeris spatia fatigati deficiant. [68] Horum salivae cicadas gignunt.

Imagines:

Cuculus  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to browse the manuscript]


© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net
are copyrighted by Laura Gibbs, 2007. No copyright is claimed for any images.