BESTIARIA LATINA BLOG - Latin Via Fables - Zoo - Legenda
 


Crocodilus

Legenda:

Proverbia:

Fontes:

xxxvii - 89 Crocodilum habet Nilus, quadripes malum et terra pariter ac flumine infestum. unum hoc animal terrestre linguae usu caret, unum superiore mobili maxilla inprimit morsum, alias terribile pectinatim stipante se dentium serie. magnitudine excedit plerumque duodeviginti cubita. parit ova quanta anseres, eaque extra eum locum semper incubat praedivinatione quadam, ad quem summo auctu eo anno egressurus est Nilus. nec aliud animal ex minore origine in maiorem crescit magnitudinem. et unguibus autem armatus est, contra omnes ictus cute invicta. dies in terra agit, noctes in aqua, teporis utrumque ratione.
90 hunc saturum cibo piscium et semper esculento ore in litore somno datum parva avis, quae trochilos ibi vocatur, rex avium in Italia, invitat ad hiandum pabuli sui gratia, os primum eius adsultim repurgans, mox dentes et intus fauces quoque ad hanc scabendi dulcedinem quam maxime hiantes, in qua voluptate somno pressum conspicatus ichneumon, per easdem fauces ut telum aliquod inmissus, erodit alvum.
[91 - delphinus]
92 quin et gens hominum est huic belvae [crocodilo] adversa in ipso Nilo, a Tentyri insula, in qua habitat, appellata. mensura eorum parva, sed praesentia animi in hoc tantum usu mira. terribilis haec contra fugaces belva est, fugax contra sequentes.
93 sed adversum ire soli hi audent, quin et flumini innatant dorsoque equitantium modo inpositi hiantibus resupino capite ad morsum addita in os clava, a dextra ac laeva tenentes extrema eius utrimque, ut frenis in terram agunt captivos ac voce etiam sola territos cogunt evomere recentia corpora ad sepultura. itaque uni ei insulae crocodili non adnant olfactuque eius generis hominum, ut Psyllorum serpentes, fugantur.
94 hebetes oculos hoc animal dicitur habere in aqua, extra acerrimi visus, quattuorque menses hiemis semper inedia tramittere in specu. quidam hoc unum quamdiu vivat crescere arbitrantur; vivit autem longo tempore.

[12.6.19] Crocodillus, a croceo colore dictus, gignitur in Nilo, animal quadrupes in terra et aquis valens, longitudine plerumque viginti cubitorum, dentium et unguium inmanitate armatum, tantaque cutis duritia ut quamvis fortium ictus lapidum tergo repercutiat. Nocte in aquis, die humi quiescit. [20] Ova in terra fovet: masculus et femina vices servant. Hunc pisces quidam serratam habentes cristam tenera ventrium desecantes interimunt. [Solus ex animalibus superiorem maxillam movere dicitur.]

Imagines:

Crocodilus  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to browse the manuscript]

Crocodile (Steinhowel's Aesop)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

 

 


© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net
are copyrighted by Laura Gibbs, 2007. No copyright is claimed for any images.