BESTIARIA LATINA BLOG - Latin Via Fables - Zoo - Legenda
 


Coturnix

Proverbia:

Fontes:

[12.7.64] Coturnices a sono vocis dictas, quas Graeci ORTUGAS vocant, eo quod visae fuerint primum in Ortygia insula. Haec adveniendi habent tempora; nam aestate depulsa maria transmeant.

Coturnices a sono uocis dictas constat quas Greci uocant ortigas, eo quod uisae fuerint primum in Ortigia insula, haec adueniendi habent tempora nam aestate depulsa maria transmeant. Ortigometra dicitur quae gregem ducit eam terrae propinquantem accipiter uideris rapit ac propter ea cura est uniuersis ducem sollicitare generis externi. Per quem caueant prima discrimina cibos gratissimos habent semina uenenorum quam ob causa eas ueteres uesci interdixerunt. Solum enim hoc animal sicut et homo caducum patitur morbum. Coturnices quae in esu filiorum Israhel datae sunt, legis hystoricae ut quidam uolunt figuram habent de quo legitur in Exodo.

Imagines:

Coturnix  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to browse the manuscript]

 


© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net
are copyrighted by Laura Gibbs, 2007. No copyright is claimed for any images.