BESTIARIA LATINA BLOG - Latin Via Fables - Zoo - Legenda
 


Corvus, Cornix, Cornicula

Legenda:

Proverbia:

Fontes:

xiii - 29 Volucrum prima distinctio pedibus maxime constat: aut enim aduncos ungues habent aut digitos, aut palmipedum in genere sunt, uti anseres et aquaticae fere aves. aduncos ungues habentia carne tantum vescuntur ex parte magna;
xiv - 30 cornices et alio pabulo, ut quae duritiam nucis rostro repugnantem volantes in altum in saxa tegulasve iaciant iterum ac saepius, donec quassatam perfringere queant. ipsa ales est inauspicatae garrulitatis, a quibusdam tamen laudata. ab arcturi sidere ad hirundinum adventum notatur eam in Minervae lucis templisque raro, alicubi omnino non aspici, sicut Athenis; inauspicatissima fetus tempore, hoc est post solstitium. praeterea sola haec etiam volantes pullos aliquamdiu pascit.
xv - 31 ceterae omnes ex eodem genere pellunt nidis pullos ac volare cogunt, sicut et corvi, qui et ipsi non carne tantum aluntur. sed robustos quoque fetus suos fugant longius; itaque parvis in vicis non plus bina coniugia sunt, circa Crannonem quidem Thessaliae singula perpetuo. genitores suboli loco cedunt.
32 Diversa in hac et supradicta alite quaedam. corvi ante solstitium generant; iidem aegrescunt sexagenis diebus, siti maxime, ante quam fici coquantur autumno. cornix ab eo tempore corripitur morbo. Corvi pariunt, cum plurimum, quinos. ore eos parere aut coire vulgus arbitratur ideoque gravidas, si ederint corvinum ovum, per os partum reddere atque in totum difficulter parere, si tecto inferantur. Aristoteles negat: non Hercule magis quam in Aegypto ibim, sed illam osculationem, quae saepe cernitur, qualem in columbis esse.
33 corvi in auspiciis soli videntur intellectum habere significationum suarum. nam cum Medi hospites occisi sunt, omnes e Peloponneso et Attica regione volaverunt. pessima eorum significatio, cum gluttiunt vocem velut strangulati.

XL. DE CORNICOLA
Hieremias propheta testatur quoniam: Sedisti sicut cornicola deserta. Phisiologus pronuntiavit quoniam unius viri est; et si vir eius moriatur, non fit alio viro, neque corpus viri alie mulieri commiscetur.
Sic ergo nunc deserta cornix sinagoga Iudeorum terrestris Hierusalem, que occidit virum suum celestem, propter quod deserta est, non habens virum Christum. Dixit enim apostolus de his qui ex gentibus crediderunt: Statui enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo. Habemus ergo nos virum divinum sermonem in animis nostris, ut non appropinquet alienus, et inveniamur spelunca latronum.

[12.7.43] Corvus, sive corax, nomen a sono gutturis habet, quod voce coracinet. Fertur haec avis quod editis pullis escam plene non praebeat, priusquam in eis per pinnarum nigredinem similitudinem proprii coloris agnoscat; postquam vero eos tetros plumis aspexerit, in toto agnitos abundantius pascit. Hic prior in cadaveribus oculum petit.

[12.7.44] Cornix, annosa avis, apud Latinos Graeco nomine appellatur; quam aiunt augures hominum curas significationibus agere, insidiarum vias monstrare, futura praedicere. Magnum nefas haec credere ut Deus consilia sua cornicibus mandet. Huius inter multa auspicia tribuunt etiam pluvias portendere vocibus; unde est illud (Virg. Georg. 1,388): Tunc cornix plena pluviam vocat inproba voce.

Coruus siue corax nomen a sono gutturis habet quod uoce crocit et fertur haec auis quod editus pullis escam plene non prebeat priusquam in eis per pinnarum nigridinem similitudinem proprii coloris agnoscat. Postquam uero eos tetros plumis aspexerit in toto agnitos abundantius pascit. Hic prior in cadaueribus occulum petit. Coruus nigridinem peccatorum uel demonum significat ut est illud in Salomone: Effodiant eum corui de conuallibus. Item coruus gentilem populum significat ut est illud in Iob: Quis praeparat coruo escam suam quando pulli eius ad deum damant uagantes eo quod non habeant cibos. Pullis uero coruorum filiis scilicet gentium escadatur cum eorum desidera nostra conuersione reficitur. Rursum in bonam partem ponitur, ut est illud in Canticis canticorum de sponso: Crines eius ut abietes nigri sicut corui. Coruus Christus est in menbris suis hoc est sanctis ut in Canticis canticorum: Comae eius sicut caelate palamarum nigre quasi coruus. Coruus nigredo peccati uel infidelitatis ut in Psalmo: Et pullis coruorum inuocantibus eum. Coruus peccatoris tarditas ad penitentiam et uana spe dedie in diem differens ut in Sofonia: Vox cantantis in fenestra coruus in superliminaribus eius. Cornix annosa auis apud Latinos Greco nomine appellatur, quam aiunt augures hominum curas significationibus agere insidiarum uias monstrare futura predicere. Magnum ergo nefas est. Haec credere ut deus consilia sua cornicibus mandet, huic inter multa auspicia tribuunt. Etiam pluuias portendere uocibus. Vnde est illud: Tunc cornix plena pluuiam uocat inproba uoce. Sed haec incerta omittens de certioribus scripere temptemus. [...] Coruini ergo generis animalia sunt affectionis expertia quod manifestum est ex eo quod emissus a Noe ex prima eum coruus a uolatione transgressus est. Cui similis Iudas circa suum magistrum fuit et dominum.

Imagines:

Crow (The Medieval Bestiary: Animals in the Middle Ages)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

Cornix  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to browse the manuscript]

Corvus  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to browse the manuscript]

Fable of the Thirsty Crow (Steinhowel's Aesop)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

Fable of the Crow and the Eagle (Steinhowel's Aesop)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

Cornica  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to browse the manuscript]

 

 


© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net
are copyrighted by Laura Gibbs, 2007. No copyright is claimed for any images.