![]() |
BESTIARIA LATINA BLOG - Latin Via Fables - Zoo - Legenda |
Fontes:
[12.6.48] Conchae et cochleae hac ex causa vocatae, quia deficiente luna cavantur, id est evacuantur. Omnium enim clausorum maris animalium atque concharum incremento lunae membra turgescunt, defectu evacuantur. Luna enim cum in augmento fuerit, auget humorem; cum vero in defectum venerit, humores minuuntur; hoc enim Physici dicunt. Conchae autem primae positionis nomen, cochleae vero per diminutionem, quasi conchleae. [49] Concharum multa genera sunt; inter quas et margaritiferae, quae †oceloe† dicuntur, in quarum carne pretiosus calculus solidatur. De quibus tradunt hi qui de animantium scripsere naturis eo quod nocturno tempore litora appetant, et ex caelesti rore margaritum concipiunt; unde et †oceloe† nominantur.
Imagines:
![]() |
Coclea
(National
Library of the Netherlands) [click on the thumbnail to browse the manuscript] |
| © The segmented texts, annotations and audio
files at BestLatin.net are copyrighted by Laura Gibbs, 2007. No copyright is claimed for any images. |