BESTIARIA LATINA BLOG - Latin Via Fables - Zoo - Legenda
 


Columba

Legenda:

Proverbia:

Fontes:

XXXI. COLUMBAE
Physiologus dicit multis ac diuersis coloribus esse columbas, id est color sturninus, niger, albus, stephanitus, braciotus,, aerius, cinericius, aurosus, melenus; rufus est ergo super omnes primus, qui omnes regit et placat, et quotidie etiam agrestes congregat in columbario suo. Ipse est ergo primus, qui nos pretioso sanguine redemit et intra unam ecclesiae domum de diuersis nationibus congregauit; non Moyses, non Helias, non aliquis prophetarum aut patriarcharum, sed ipse a patre ueniens saluauit nos, et per passionem suam nos redemit a morte perpetua; sicut Iohannes dicit: Uidi caelum apertum et spiritum dei descendentem tamquam columbam, missum a deo, qui uult: Omnes homines saluos fieri et ad agnitionem ueritatis uenire. Ipse ergo uolens humanum genus congregare in ecclesia sancta catholica et apostolica, misit spiritum sanctum: Multipharie multisque modis loquentem per leges et prophetas ad omne humanum genus, sicut diuersus color columbarum est.
Primum quidem significat legem quasi nigro colore, id est propter obscuros sermones et interpretabilem scientiam. Deinde sturninus color significat diuersitatem duodecim prophetarum. Aerius color Heliam significat, qui raptus est per aera in curru usque ad caelum. Cinericius autem color significat Ionam prophetam, Niniuitis praedicans in cilicio et cinere poenitentiam agendam, quo facto concessum est ei a domino praesidium uitae.
Aurosus color non nisi tres pueros significat, qui spiritum dei uerum habentes regi Nabugodonosor dixerunt: Scito, rex, quia nos deos tuos non colimus, neque imaginem auream quam erexisti non adorabimus. Melenus uero color est Heliseus, qui suscepit melotem a magistro suo Helia eunte in caelum, et duplici spiritu eius honorari meruit.
Albus autem color est beatus Iohannes praecursor Christi, habens candorem sacri baptismatis; de quo propheta Isaias ait: Lauamini, mundi estote, auferte malum cogitationum uestrarum ab oculis meis, discite benefacere; et si fuerint peccata uestra ut fenicium, ut nix dealbabuntur. De Iohanne dominius testatur dicens: Amen dico uobis, non fuit maior inter natos mulierum Iohanne Baptista. Lex enim et prophetae usque ad Iohnnem praedicauerunt iste digito demonstrauit Christum: Ecce agnus dei, ecce qui tollit peccata mundi.
Stephanitus uero Stephanus est, primus martyr, qui post acceptionem sancti spiritu Christum in dextera patris uidere meruit. Rubeus uero color significat domni passionem, propter quod et Raab meretrix iam tunc coccineum signum misit, de quo in Hiericho saluata est; de quo in Canticus dicit: Sicut sparcium colorem rubicundum labia tua. Et in euangelio dict: Induerunt Iudaei domino clamidem coccineam. Et Isaias dicit: Quis est iste qui ascendit de Edom, rubrum uestimentum eius ex Bosra? Et coccineum ligatum est in manu Zarae filii Iudae ab obstetrice, cum adhuc in utero matris esset. Et in Canticis Canticorum: Fratruelis meus candidus et rubicundus, candidus in uirginitate, rubicundus in martyrio, per quod omnes credentes in eum pretioso sanguine redempti sumus, in nomine patris et filii et spiritus sancti, qui est benedictus in saecula saeculorum, Amen.

XIX. DE ARBORE PERIDEXION ET COLUMBIS
Est arbor qui dicitur peridexion, invenitur in India. Fructus autem arboris illius dulcis est totus valde, et suavis. Columbe autem delectantur in fructu arboris illius: habitant autem in ea pascentes fructu eius. Inimicus est autem dracho columbis, timet autem arborem illam et umbram eius, in qua columbe demorantur: et non potest draco adpropiare columbis neque umbre eius. Si enim umbra arboris venerit ad occidentem, fugit draco ad orientem; si iterum venerit umbra eius ad orientem, fugit ad occidentem. Si autem fiet ut columba inveniatur foris arborem aut umbram eius, et invenerit eam draco, occidit eam.
Arborem patrem omnium dicit, umbram autem in filium Christum; sicut dixit Gabrihel ad Mariam: Ne timeas, Maria, spiritus sanctus superveniet in te, et virtus altissimi obumbrabit tibi. Fructum autem celestem sapientiam dixit, columbam autem in spiritum sanctum dixit; vide ergo, o homo, ne postquam acceperis spiritum sanctum (hoc est spiritalem columbam intellegibilem, de celo descendentem et manentem super te), ne fias foris a deitate, alienus a patre et filio et spiritu sancto, et draco te interimat (hoc est diabulus). Non potest enim draco adpropiare ad arborem, neque ad umbram, neque ad fructum arboris: et tu, si habeas spiritum sanctum, non potest tibi draco adpropinquare (hoc est diabulus). Bene ergo de arbore et fructu et umbra eius diximus.

XLVIII. DE COLUMBIS
Iohannes evangelista dicit: Vidi celum apertum, et spiritum dei sicut colmbam venientem super eum. De multis columbis locutus est Phisiologus; sunt pegmatistes columbe, multa enim sunt genera columbarum, et multis coloribus et variis; est niger, cinericius, auri speciem habens, mellicus (hoc est fuscus), icotus, albus, rufus; si autem omnes columbas mittat ad pegmatistes neminem inducet, solus rufus inducet omnes et placat.
Sic sanguis salvatoris mei induxit omnes in vitam eternam: non Moyses, quia legem dedit, non Esaias, non quisque prophetarum, sed ipse veniens dei filius dominus Ihesus Christus salvavit nos suo sanguine sancto. hoc ipsum extra ab fornicaria: propter coccinum signum salvata est anima eius: Maria sortita accepti coccinum purpuram. Et in canticis canticorum dixit: Vestis coccinea labia tua, et loquella tua speciosa. Et in Matheo: Clamidem coccineam induerunt eum.

[12.7.61] Columbae dictae, quod earum colla ad singulas conversiones colores mutent; aves mansuetae, et in hominum multitudine conversantes, ac sine felle; quas antiqui Venerias nuncupabant, eo quod nidos frequentant, et osculo amorem concipiant. [62] Palumbes [eo quod sint farsae, a pabulo; quas vulgus titos vocant] avis casta ex moribus appellatur, quod comes sit castitatis; nam dicitur quod amisso corporali consortio solitaria incedat, nec carnalem copulam ultra requirat.

Imagines:

The Doves and Their Leader (Steinhowel's Aesop)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

Columba  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to browse the manuscript]

 

 


© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net
are copyrighted by Laura Gibbs, 2007. No copyright is claimed for any images.