BESTIARIA LATINA BLOG - Latin Via Fables - Zoo - Legenda
 


Cignus, Olor

Legenda:

Proverbia:

Fontes:

63 olorum morte narratur flebilis cantus, falso, ut arbitror, aliquot experimentis. iidem mutua carne vescuntur inter se.

[12.7.18] Olor avis est quem Graeci KUKNON appellant. Olor autem dictus quod sit totus plumis albus: nullus enim meminit cygnum nigrum; OLON enim Graece totum dicitur. Cygnus autem a canendo est appellatus, eo quod carminis dulcedinem modulatis vocibus fundit. Ideo autem suaviter eum canere, quia collum longum et inflexum habet, et necesse est eluctantem vocem per longum et flexuosum iter varias reddere modulationes. [19] Ferunt in Hyperboreis partibus praecinentibus citharoedis olores plurimos advolare, apteque admodum concinere. Olores autem Latinum nomen est; nam Graece KUKNOI dicuntur. Nautae vero sibi hunc bonam prognosim facere dicunt, sicut Aemilius ait (4): Cygnus in auspiciis semper laetissimus ales; / hunc optant nautae, quia se non mergit in undas.

Imagines:

Swan (The Medieval Bestiary: Animals in the Middle Ages)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

image: cignus

Swan  (Aberdeen Bestiary)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

Cignus  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to browse the manuscript]

Cignus  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to browse the manuscript]

 

 


© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net
are copyrighted by Laura Gibbs, 2007. No copyright is claimed for any images.