BESTIARIA LATINA BLOG - Latin Via Fables - Zoo - Legenda
 


Ciconia

Legenda:

Fontes:

xxxi - 61 Ciconiae quonam e loco veniant aut quo se referant, inconpertum adhuc est. e longinquo venire non dubium eodem quo grues modo, ilas hiemis, has aestatis advenas. abiturae congregantur in loca certa comitataeque sic, ut nulla generis sui relinquatur nisi captiva et serva, ceu lege praedicta die recedunt. nemo vidit agmen discedentium, cum discessurum appareat, nec venire, sed venisse cernimus. utrumque nocturnis fit temporibus, et quamvis ultra citrave pervolent, numquam tamen advenisse usque nisi noctu existimantur.
62 Pythonos comen vocant in Asia patentibus campis, ubi congregatae inter se commurmurant eamque, quae novissima advenit, lacerant atque ita abeunt. notatum post idus Augustas non temere visas ibi. sunt qui ciconiis non inesse linguam confirment. honos iis serpentium exitio tantus, ut in Thessalia capital fuerit occidisse eademque legibus poena, quae in homicidam.
63 [...] (Ciconiae nidos eosdem repetunt, genetricum senectam invicem educant) —
77 Transpadana Italia iuxta Alpes Larium lacum appellat amoenum arbusto agro, ad quem ciconiae non permeant, sicuti nec octavum citra lapidem ab eo inmensa alioqui finitimo

[12.7.16] Ciconiae vocatae a sono quo crepitant, quasi cicaniae: quem sonum oris potius esse quam vocis, quia eum quatiente rostro faciunt. Hae veris nuntiae, societatis comites, serpentium hostes, maria transvolant, in Asiam collecto agmine pergunt. Cornices duces eas praecedunt, et ipsae quasi exercitus prosequuntur. [17] Eximia illis circa filios pietas; nam adeo nidos inpensius fovent ut assiduo incubitu plumas exuant. Quantum autem tempus inpenderint in fetibus educandis, tantum et ipsae invicem a pullis suis aluntur.

Ciconiae uocatae a sono quo crepitant quasi cicaniae, quem sonum oris potius esse quam uocis, quia eum quatiente rostro faciunt, hae ueris nuntiae, societatis comites, serpentium hostes, maria transuolant, in Asiam collecto agmine pergunt. Cornices duces eas precedunt, et ipsae quasi exercitus prosequuntur eximia illis circa filios pietas. Nam a deo nidos inpensius fouent, ut assiduo in cubitu plumas exuant, quantum autem tempus impenderint in foetibus educandis, tantum et ipsae inuicem a pullis suis aluntur. Ciconia igitur prouidos homines significat, et cautos seruos dei in conuersatione sua qui persequuntur serpentes et uenena eorum pro nihilo ducunt, quia malignos spiritus cum uenenosis suggestionibus suis insectantes ad nihilum redigunt. De quibus Hieremias ait: Turtur et hyrundo et cyconia cognouerunt tempus aduentus sui, hoc est tempus quo sancta ecclesia in aduentu saluatoris congreganda erat in unum.

Imagines

image: ciconia

Stork  (Aberdeen Bestiary)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

Stork  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to browse the manuscript]

Fable of the Fox and the Stork (Steinhowel's Aesop)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

Cyconia  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to browse the manuscript]

 

 


© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net
are copyrighted by Laura Gibbs, 2007. No copyright is claimed for any images.