BESTIARIA LATINA BLOG - Latin Via Fables - Zoo - Legenda
 


Chameleon

Proverbia:

Fontes:

101 elephans, chamaeleone concolori frondi devorato, occurrit oleastro huic veneno suo. [...] corvus occiso chamaeleone, qui etiam victori suo nocet, lauro infestum virus extinguit.

120 Cervos Africa propemodum sola non gignit, at chamaeleonem et ipsa, quamquam frequentior est Indiae. figura et magnitudo erat lacerti, nisi crura essent recta et excelsiora. latera ventri iunguntur ut piscibus; et spina simili modo eminet.
121 rostrum, ut in parvo, haut absimile suillo, cauda praelonga, in tenuitatem desinens, inplicans se viperinis orbibus, ungues adunci, motus tardior ut testudini, corpus asperum ceu crocodilo, oculi in recessu cavo, tenui discrimine, praegrandes et corpori concolores. numquam eos operit nec pupillae motu, sed totius oculi versatione circumaspicit.
122 ipse celsus hianti semper ore solus animalium nec cibo nec potu alitur nec alio quam aëris alimento, rictu terrifico fere, innoxius alioqui. et coloris natura mirabilior: mutat namque eum subinde et oculis et cauda et toto corpore redditque semper quemcumque proxime attingit praeter rubrum candidumque; defuncto pallor est. caro in capite et maxillis et ad commissuram caudae admodum exigua nec aliubi toto corpore; sanguis in corde et circa oculos tantum; viscera sine splene. hibernis mensibus latet, ut lacertae.

[12.2.18] Chamaeleon non habet unum colorem, sed diversa est varietate consparsus, ut pardus. Dictus autem ita ä Huius chamaeleontis corpusculum ad colores quos videt facillima conversione variatur, quod aliorum animalium non est ita ad conversionem facilis corpulentia.

Camaeleon non habet unum colorem, sed diuersa est uarietate consparsus ut pardus. Dictus autem ita,quod huius cameleontis corpusculum ad colores quos uidet facillima conuersatione uariatur, quod aliorum animalium non est. Ita ad conuersationem facilis corpolentia.

Imagines:

Chameleon (Steinhowel's Aesop)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

Camaleon  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to browse the manuscript]

 

 


© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net
are copyrighted by Laura Gibbs, 2007. No copyright is claimed for any images.