BESTIARIA LATINA BLOG - Latin Via Fables - Zoo - Legenda
 


Cetus, Ballaena

Fontes:

XXIV. ASPIS CHELONE
Est belua in mare quae dicitur graece aspidochelone, latine autem aspido testudo; cetus ergo est magnus, habens super corium suum tamquam sabulones, sicut iuxta littora maris. Haec in medio pelago eleuat dorsum suum super undas maris sursum; ita ut nauigantibus nautis non aliud credatur esse quam insula, praecipue cum uiderint totum locum illum sicut in omnibus littoribus maris sabulonibus esse repletum. Putantes autem insulam esse, applicant nauem suam iuxta eam, et descendentes figunt palos et alligant naues; deinde ut coquant sibi cibos post laborem, faciunt ibi focos super arenam quasi super terram; illa uero belua, cum senserit ardorem ignis, subito mergit se in aquam, et nauem secum trahit in profundum maris.
Sic patiuntur omnes qui increduli sunt et quicumque ignorant diaboli astutias, spem suam ponenets in eum; et operibus eius se obligantes, simul merguntur cum illo in gehennam ignis ardentis: ita astutia eius.
Secunda eius beluae natura haec est: quando esurit, aperit os suum, et quasi quemdam odorem bene olentem exhalat de ore suo; cuius odorem, mox ut senserint minores pisces, congregant se intra os ipsius; cum autem repletum fuerit os eius diuersis piscibus pusillis, subito claudit os suum et transglutit eos.
Sic patiuntur omnes qui sunt modicae fidei, uoluptatibus ac lenociniis quasi quibusdam odoribus diabolicis adescati subito absorbentur ab eo sicut pisciculi minuti; maiores enim se continent ab illo et neque appropiant ei. Sic ergo qui Christum semper in sua mente habent, magni sunt apud eum; et si sunt perfecti, agnoscunt multiformes astutias diaboli, et custodiunt se ab eo et magis resistunt: ille uero fugit ab eis. Dubii autem et modicae fidei homines, dum uadunt post uoluptates et luxurias diaboli, decipiuntur; dicente scriptura: Unguentis et uariis odoribus delectantur, et sic confringitur a ruinis anima.

XXX. DE CETO ID EST ASPIDOCELEON
Phisiologus autem dixit de ceot quoddam, quod est in mari, nomine aspidoceleon vocatur, magnum nimis, simile insule, et plus quam harena gravis, figuram habens diabuli. Ignorantes autem naute, alligant ad eum naves sicut ad insulam, et anchoras et palos navis configunt in eo; et accendunt super eum ignem ad coquendum sibi aliquid; si autem excaluerit cetus, urinat, descendens in profundum, et demergit omnes naves. - Sic et tu, o homo, si suspendas te et alias teipsum in spe diabuli, demergit te secum simul in gehennam ignis.
Aliut naturale habet cetus: si autem esurierit, multum adaperit os suum, et omnis odor bonus per os eius procedit; odorantes autem pusilli pisciculi, secuntur eius odorem, et conponant se in ore magni ceti illius; cum autem impletum fuerit os eius, concludit os suum, et gluttit pusillos omnes illos pisciculos, hoc est modicos in fide. - Maiores autem et perfectos pisces non invenimus adpropiare ad cetum: consummati enim sunt perfecti; etenim Paulus apostolus dixit: Non enim eius versutias ignoramus. Iob perfectissimus piscis est, Moises et reliqui alii prophete; Ioseph effugiit cetum magnum, principis cocorum mulierem, sicut in Genesis scriptum est; sicut et Thecla Thamyridum, sicut Susanna duos senes Babylonicos iniquos; Hester et Iudit effugerunt Artaxersen et Olofernem; tres pueri Nabuchodonosor regem, magnum cetum; et Sarra filia Raguelis Nasmodeum (sicut in Tobia). Bene ergo Phisiologus dixit de aspidoceleon ceto magno.

[12.6.7] Ballenae autem sunt inmensae magnitudinis bestiae, ab emittendo et fundendo aquas vocatae; ceteris enim bestiis maris altius iaciunt undas; BALLEIN enim Graece emittere dicitur.

[12.6.8] Cete dicta TO KETOS KAI TA KETE, hoc est ob inmanitatem. Sunt enim ingentia genera beluarum et aequalia montium corpora; qualis cetus excepit Ionam, cuius alvus tantae magnitudinis fuit ut instar obtineret inferni, dicente Propheta (2,3): 'Exaudivit me de ventre inferni.'

Imagines:

Cethe  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to browse the manuscript]


© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net
are copyrighted by Laura Gibbs, 2007. No copyright is claimed for any images.