BESTIARIA LATINA BLOG - Latin Via Fables - Zoo - Legenda
 


Cervus, Cerva

Legenda:

Proverbia:

Fontes:

xli - 97 nec haec sola: multis animalibus reperta sunt usui futura et homini. dictamnum herbam extrahendis sagittis cervi monstravere percussi eo telo pastuque herbae eius eiecto; iidem percussi a phalangio, quod est aranei genus, aut aliquo simili cancros edendo sibi medentur.

XXIX. CERUUS
Item in psalmo quadragesimo primo: Sicut ceruus desiderat ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, deus. Physiologus dicit quoniam, ubi agnouerit ceruus serpentem esse, implet os suum aqua et effundit in foramine, et cum quodam spiramine oris sui attrahit serpentem foris, et conculcans eum pedibus interficit eum.
Ita et dominus noster Iesus Christus, uidens inimicum diabolum in omni humani generis natione in quodam speleo inhabitantem, habens in semetipso diuinae sapientiae fontem, cuius non potest antiquus draco sufferre sermones. Cum enim uidisset in regione Gerasenorum ultro cucurrit ille cum omnes exercitus daemonum in homine uno habitans, dicit: Quid mihi et tibi, fili dei? Uenisti ante tempus torquere nos?; et interrogauit eum dominus: Quod tibi nomen est? et ille respondit: Legio mihi nomen est. Et rogabant Iesum ne imperaret illis, ut irent in abyssum. Erat autem ibi grex porcorum multorum pascentium; daemones autem rogabant eum, dicentes: Si eicis nos, mitte nos in gregem porcorum; et ait illis Iesus: Ite; at illi exeuntes ab hominibus introierunt in porcos; et ecce magno impetu abiit totus grex per praeceps in mare, quasi duo millia, et suffocati sunt in aquis. Ecce quomodo audiens uocem diabolus domini, in praeceps fugit cum omnibus suis; de quo in nousissimis diebus testatur apostolus, dicens: Quem dominus Iesus interficiet spiritu oris sui.
Et Dauid dicit: Montes excelsi ceruis. Montes apostolos et prophetas dicit, ceruos uero homines fideles, qui per apostolos et prophetas et sacerdotes perueniunt ad agnitionem Christi; sicut scriptum est in psalmo: Leuaui oculos meos ad montes, unde ueniet auxilium mihi.

XLIII. DE CERVO
In psalmo XLI dicit: Sicut cervus desiderat ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, deus. Cervus inimicus est draconi; draco autem fugit a cervo in fissuras terre; et vadens cervus, et ebibens, implet nasa sua fontem aque, et evomit in fissuram terre, et educit draconem, et conculcavit eum, et occidit eum.
Sic et dominus noster interfecit draconem magnam diabulum ex celestibus aquis, quibus habebat sapientie inenarrabilis; non enim potest draco baiulare aquam, neque diabulus sermones celestes. Si enim et tu habueris intellegibiles dracones absconsos in corde tuo, invoca Christum ab evangeliis per orationes, et ipse occidet eum: Tu es enim templum dei, et spiritus dei habitavit in te. Capilli autem cervi, ubi apparuerint in domo, vel de ossibus incenderis, numquam draconem invenies: vestigium dei et timor Christi si inveniantur in corde tuo, nullus spiritus inmundus introibit tibi.

[12.1.18] Cervi dicti APO TON KERATON, id est a cornibus; KERATA enim Graece cornua dicuntur. Hi serpentium inimici cum se gravatos infirmitate persenserint, spiritu narium eos extrahunt de cavernis, et superata pernicie veneni eorum pabulo reparantur. Dictamnum herbam ipsi prodiderunt; nam eo pasti excutiunt acceptas sagittas. Mirantur autem sibilum fistularum. [19] Erectis auribus acute audiunt, summissis nihil. Si quando inmensa flumina vel maria transnatant, capita clunibus praecedentium superponunt sibique invicem succedentes nullum laborem ponderis sentiunt.

[12.1.20] Tragelaphi a Graecis nominati, qui quum eadem specie sint ut cervi, villosos tamen habent armos ut hirci, et menta promissis hirta barbis, qui non alibi sunt quam circa Phasidem.

[12.1.21] Hinnuli filii sunt cervorum [ab innuere dicti, quia ad nutum matris absconduntur].

[12.1.22] Dammula vocata, quod de manu effugiat: timidum animal et inbelle; de quo Martialis (13,94): Dente timetur aper, defendunt cornua ccrvum; / inbelles damae quid nisi praeda sumus?

Cerui dicti apo ton creaton, id est a cornibus . Cerata enim Grece cornua dicuntur, hi serpentum inimici, cum sese grauatos infirmitate persenserint, spiritu narium eos extrahunt de cauernis, et superata pernicie ueneni eorum pabulo reparantur. Dictamnum herbam ipsi prodiderunt. Nam eo pasti excutiunt acceptas sagittas. Mirantur autem sibilum fistularum, arrectis auribus acute audiunt submissis nil. Si qua in mensa flumina uel maria transnatant, capita dunibus precedentium proponunt. Sibi que inuicem succedentes, nullum laborem ponderis sentiunt. Ceruus enim sanctos uiros significant, deum desiderantes. Vnde propheta ait: Sicut ceruus desiderat ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te deus. Est enim illud animal primo innoxium, deinde uelocissimum, tercio desiderio in ardescente siticulosum serpenti naribus trahit, quas ut uorauerit uenerio aestu ante per motus, ad fontem aquarum quanta potest uelocitate festinat. Amat enim aqua dulci purissimaque satiari huius decora comparatio nostrum desiderium ardenter instigat, ut quando uenena antiqui serpentis haurimus et in intimis caucibus aestuamus ad fontem diuinae misericordiae ilico festinemus. Quatinus quod peccati aduersitate contrahitur, dulcissimi haustus puritate uincatur. Nec uacat quod ad fontes aquarum dixit non aquas. Fons enim aquarum Christus est dominus, unde omnia fluunt quecumque reficiunt. Fluenta enim plerumque siccari possunt, fons autem aquarum semper inriguus est. Vnde merito dictum est, ad liquorem sacrae originis festinandum, ubi desiderium nostrum numquam possit habere ieiunium. Item alibi scriptum est: Montes excelsi ceruis. Item cerui patriarchae, unde in Canticis canticorum pro saluatore qui ex eorum stirpe secundum carnem natus est, dicitur: Fuge dilecte mi assimilare caprae hinuloque ceruorum. Cerui apostoli in Psalmi: Vox preparantis ceruos. Cerua est caro domini, in Salomone: Cerua carissima et gratissimus hinnulus ubera eius inebriente, id est euangelica doctrina. Ceruae apostoli ob hoc quod spiritaliter parturiunt. In Iob: numquid nosti tempus partus, ibi cum uel parturientis ceruas obseruasti. Ceruus est ut diximus uenenosorum serpentium uorax, spinosa transcendens, et summa agilitate preditus habitare, diligit in montibus altissimis. Huic merito comparantur fideles qui diabolum uorant, quando nequitias eius ad domini laudem gloriamque conuertunt, uitiaque huius seculi quasi spinas bona conuersatione transiliunt, et habitant in montibus, id est apostolis et prophetas qui sanctis predicationibus suis in hoc mundo solida cacumina esse meruerunt. Tragelafi a Grecis nominati qui dum eadem species sint ut cerui uillosos tamen habent armos ut hirci et menta promissis hirsuta barbis qui non alibi sunt quam circa fasidem.

Hinnuli filii sunt ceruorum. Dammula uocata quod de manu effugiat timidum animal et in belle. De quo Martialis: Dente timetur aper defendunt cornua curuum in belles damnae, quid nisi preda sumus. Haec quoque animalia aut Christum siue innocentes homines significant. Hinc quoque sponsa de sponso in Cantico canticorum ait: Similis est dilectus meus dammulae hinuloque ceruorum. Christus igitur in adsumptione carnis et humilitate dammae assimilatur. In uarietate uero uirtutum et innocentia hinnulo ceruorum, hoc est patriarcharum, de quibus secundum carnem originem duxit.

Imagines:

Cervus  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to browse the manuscript]

Fable of the Stag and the Hunter (Steinhowel's Aesop)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

Fable of the Stag, Sheep and Wolf (Steinhowel's Aesop)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

Cervus  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to browse the manuscript]

 

 


© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net
are copyrighted by Laura Gibbs, 2007. No copyright is claimed for any images.