BESTIARIA LATINA BLOG - Latin Via Fables - Zoo - Legenda
 


Cerastes

Sources:

xxxv - 85 cerastis corpore eminere cornicula saepe quadrigemina, quorum motu, reliquo corpore occulto, sollicitent ad se aves.

[12.4.18] Cerastes serpens dictus, eo quod in capite cornua habeat similia arietum; KERATA enim Graeci cornua vocant: sunt autem illi quadrigemina cornicula, quorum ostentatione, veluti esca, inlice sollicitata animalia perimit. Totum enim corpus tegit arenis, nec ullum indicium sui praebet, nisi ex ea parte qua invitatas aves vel animalia capit. Est autem flexuosus plus quam alii serpentes, ita ut spinam non habere videatur.

Cerastes serpens dictus eo quod in capite cornua habet similia arietum, cerusta Greci cornua dicunt. Sunt aut illi quadrigemina cornicula quorum ostentatione, ueluti esca illiciens sollicitat et animalia perimit. Totum enim corpus togit arenis nec ullum indicium sui prebet nisi ex ea parte qua inuitatas aues uel animalia capit. Est autem flexuosus plusquam alii serpentes, ita ut spinam non habere uideatur. Colubri enim et cerasti nomine diabolus uel antichristus significatur ut est illud quod Iacob patriarcha de Dan filio sua prophetauit dicens: Fiat Dan coluber in uia et cerastes in semita mordet ungulas equi et cadet ascensat eius retro. Non solum enim coluber antichristus set etiam cerastes uocatur. Cerasta enim Grece cornua dicuntur serpens que hic cornutus esse, ut supra memorauimus perhibetur per quem digne aduentus antichristi assertur, quia contra uitam fidelium cum morsu pestifere predicationis armabitur et iam carnibus potestatis. Quis autem nesciat semitam angustiorem esse quam uiam? Fit ergo coluber in uia que in presentis uitae latitudinem eos ambulare prouocat quibus partendo quasi blanditur. Sed in uia mordet quia eos quibus libertatem tribuit erroris sui ueneno consumit. Fit iterum cerastes in semita que quos fideles repperit et sese ad precepti celestis angusta itinera constringens non solum nequitia callide persuasionis impedit sed etiam terrore potestatis premit et in persecutionis angore post beneficia ficte dulcedinis, exercet cornua potestatis. Quo in loco equus hunc mundum insinuat qui per elationem suam in cursu labentium temporum spumat et quia antichristus extrema mundi adprehendere nititur. Cerastes ille equi ungulas mordere perhibetur. Vngulam quippe equi mordere est, extrema seculi feriendo contingere, ut cadat ascensor eius retro. Ascensor equi est, quisquis extollitur in dignitatibus mundi. Qui retro cadere dicitur, et non in faciem sicut Saulus cecidisse memoratur. In faciae enim cadere est in hac uita suas unumquemque culpas cognoscere easque penitendo deflere. Retro uero quod non uidetur cadere est ex hac uita repente decedere et ad qua supplicia ducatur ignorare et quia Iudea erroris sui laqueis capta pro Christo antichristum expectat. Bene Iacob eodem loco repente in electorum uoce conuersus est diceris: Salutare tuum expectabo domine id est non sicut in fideles antichristum sed eum qui in redempcionem nostram uenturus est uerum credo fideliter Christum.

Imagines:

Cerastes  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to browse the manuscript]

 


© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net
are copyrighted by Laura Gibbs, 2007. No copyright is claimed for any images.