BESTIARIA LATINA BLOG - Latin Via Fables - Zoo - Legenda
 


Castor, Fiber

Legenda:

Fontes:

xlvii - 109 Easdem partes sibi ipsi Pontici amputant fibri periculo urgente, ob hoc se peti gnari; castoreum id vocant medici. alias animal horrendi morsus arbores iuxta flumina ut ferro caedit, hominis parte conprehensa non ante quam fracta concrepuerint ossa morsus resolvit. cauda piscium his, cetera species lutrae. utrumque aquaticum, utrique mollior pluma pilus.

XVII. CASTOR
Est animal quod dicitur castor, mansuetum nimis, cuius testiculi in medicina proficiunt ad diuersas ualetudines. Physiologus exposuit naturam eius dicens quia, cum inuestigauerit eum uenator, sequitur post eum; castor uero, cum respexerit post se et uiderit uenatorem uenientem post se, statim morsu abscidit testiculos suos, et proicit eos ante faciem uenatoris, et sic fugiens euadit; uenator autem ueniens colligit eos, et ultra iam non persequitur eum, sed recedit ab eo. Si autem rursus euenerit ut alter uenator perquirens inueniat et sequatur post eum, ille, uidens se iam euadere non posse, erigit se et demonstrat uirilia sua uenatori; uenator autem cum uiderit eum non habere testiculos, discedit ab eo.
Sic et omnis qui secundum mandatum dei conuersantur, et caste uult uiuere, abscidit a se omnia uitia et omnis impudicitiae actus, et proiciat post se in faciem diaboli; tunc ille, uidens eum nihil suorum habentem, confusus discedit ab eo. Ille uero uiuit in deo et non capitur a diabolo qui dicit: Persequens comprehendam eum. Nihil igitur diaboli homo dei habere debet, ut fisus cum domino dicere audeat: Uenit princeps mundi huius, et in me non inuenit quicquam. Monet enim nos apostolus et dicit: Reddite omnibus debita, cui tributum tributum, cui uectigal uectigal, cui timorem timorem, cui honorem honorem. In primis ergo diabolo reddantur quae sua sunt, hoc est renuntians illi et omnibus operibus eius malis; tunc demum ex toto corde conuersus ad deum, reddes illi honorem tamquam patri, et timorem tanquam domino. Et separa te opera carnis, quod est uectigal et tributum diaboli; et adipiscamur fructus spiritales, id est: Caritatem, gaudium, pacem, patientiam, bonitatem, fidem, mansuetudinem, continentiam, castitatem in operibus bois, id est in elemosinis, in uisitationibus infirmorum, in curis pauperum, in laudibus dei, in orationibus, in gratiarum actione, et caeteris qui dei sunt.

XXXVI. DE CASTORE
Est animal quod dicitur castor, innocentissimum valde et quietum. Virilia autem eius in medicinma proficiunt; invenitur in palatium regis. Venator autem currens, ut eum consequatur in monitubs, castor autem videns venatorem persequentem, se ore suo incidit virilia sua, et dat venatori proiciens. Si autem alius venator eum persecutus postea fuerit, proicit se supinum, et ostendit se venatori; et venator videns se non habere virilia, discedit ab eo.
O et tu, qui viriliter agis, politeuta dei, si dederis venatori que ei sunt, amplius non accedit ad te; hoc est si habueris concupiscentiam malam, cupiditatem, moechiam, furtum, excide haec a te, et da diabulo. Dixit ergo et apostolus: Reddite omnibus debita, cui tributum tributum, cui honorem honorem, et cetera. Prius turpitudines peccatorum, que in nobis sunt, proiciamus diabulo, hoc est opera eius; et sic demus deo queque dei sunt, vota orationis, fructum bonorum operum nostrorum.

[12.2.21] Castores a castrando dicti sunt. Nam testiculi eorum apti sunt medicaminibus, propter quos cum praesenserint venatorem, ipsi se castrant et morsibus vires suas amputant. De quibus Cicero in Scauriana (2,7): 'Redimunt se ea parte corporis, propter quod maxime expetuntur.' Iuvenalis (12,34): Qui se / eunuchum ipse facit, cupiens evadere damno / testiculi. [22] Ipsi sunt et fibri, qui etiam Pontici canes vocantur.

Castores a castrando dicti sunt nam testiculi eorum apti sunt medicaminibus propter quos cum persenserint uenatorem, ipsi se castrant, et morsibus uires suas amputant. De quibus Cicero in Scauriana: Redimunt se a parte corporis propter quod maxime expetuntur. Iuuenalis: Qui se eneuchum ipse facit cupiens euadere damno testiculi. Ipsi sunt et fibri qui etam et pontici canes uocantur. Mira ergo est animantium quorundam prudentiam sed multo magis quorundam hominum stupenda est dementia qui creatura dei in se conditam estimant uitiorum esse efficatiam. Vnde quidam heretici extiterunt qui genitalia membra sibi amputauerunt quo facilius seruare possent nubendi continentiam. Illam sententiam domini male interpretantes qua ait: Sunt eunuchi qui se ipsos castrauerunt propter regnum celorum, cum hoc magis intellegendum sit pertinere ad uoluptatum et libidinis amputationem, quam ad membrorum corporis truncationem. Tales ergo canonica auctoritas excommunicare et ad poenitentiam redigere precepit.

Imagines:

Beaver (The Medieval Bestiary: Animals in the Middle Ages)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

Castor  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to browse the manuscript]

Fable of the Beaver (Steinhowel's Aesop)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

Castor  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to browse the manuscript]

 

 


© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net
are copyrighted by Laura Gibbs, 2007. No copyright is claimed for any images.