BESTIARIA LATINA BLOG - Latin Via Fables - Zoo - Legenda
 


Caper, Caprea, Hircus, Haedus

Pliny's Natural History: Book 8

lxxvi - 200 Caprae pariunt et quaternos, sed raro admodum; ferunt V mensibus, ut oves. capri pinguitudine sterilescunt. ante trimos minus utiliter generant et in senecta nec ultra quadriennium. incipiunt septimo mense et adhuc lactentes. mutilum in utroque sexu utilius. primus in die coitus non implet, sequens efficacior ac deinde. concipiunt Novembri mense, ut Martio pariant turgescentibus virgultis, aliquando anniculae, semper bimae, nisi in trimatu inutiles. abortus frigori obnoxius.

201 oculos suffusos capra iunci punctu sanguine exonerat, caper rubi. sollertiam eius animalis Mucianus visam sibi prodidit in ponte praetenui duabus obviis e diverso: cum circumactum angustiae non caperent nec reciprocationem longitudo in exilitate caecam, torrente rapido minaciter subterfluente, alteram decubuisse atque ita alteram proculcatae supergressam.

202 mares quam maxime simos, longis auribus infractisque, armis quam villosissimis probant; feminarum generositatis insigne laciniae corporibus e cervice binae dependentes. non omnibus cornua, sed quibus sunt, in his et indicia annorum per incrementa nodorum. mutilis lactis maior ubertas. auribus eas spirare, non naribus, nec umquam febri carere Archelaus auctor est. ideo fortassis anima iis quam omnibus ardentior calidioresque concubitus.

203 tradunt et noctu non minus cernere quam interdiu: ideo, si caprinum iecur vescantur, restitui vespertinam aciem iis quos nyctalopas vocant. in Cilicia circaque Syrtes villo tonsili vestiuntur. capras in occasum declini sole in pascuis negant contueri inter sese, sed aversas iacere, reliquis autem horis adversas et inter cognationes.

204 dependet omnium mento villus, quem aruncum vocant. hoc si quis adprehensam ex grege unam trahat, ceterae stupentes spectant; id evenit et cum quandam herbam aliqua ex iis momorderit. morsus earum arbori est exitialis. olivam lambendo quoque sterilem faciunt eaque ex causa Minervae non immolantur.


© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net
are copyrighted by Laura Gibbs, 2007. No copyright is claimed for any images.