BESTIARIA LATINA BLOG - Latin Via Fables - Zoo - Legenda
 


Caper, Caprea, Hircus, Haedus

Legenda:

Proverbia:

Fontes:

XX. CAPREA
Est animal quod graece dicitur dorcon, latine uero caprea. De hac Physiologus dicit quia amat altos montes, pascitur autem in conuallibus montium. Est autem satis perspicuum animal et nimis de longe praeuidens; ita ut si uiderit subito homines in alia regione ambulatnes, statim cognoscat an uenatores sunt, an uiatores.
Sic et domnius noster Iesus Christus amat excelsos montes, hoc est prophetas et apostolos et partriarchas; sicut in Caticis Canticorum dicit: Ecce fratruelis meus sicut caprea uenit, saliens super montes, transiliens super colles. Et sicut caprea in conuallibus pascitur, sic et dominus noster Iesus Christus in ecclesia pascitur, quoniam bona opera christianorum et elemosinae fidelium escae sunt Christi -- qui dixet: Esuriui, et dedistis mihi manducare; sitiui, et dedistis mihi potum, et reliqua quae sequuntur. Conuallia uero montium, quae sunt per uniuersum mundum, ecclesiae per diuersa loca intelliguntur; sicut dicit in Canticis Canticorum: Conuertere fratruelis meus, et similis esto capreae hinnuloque ceruorum super montes conuallium. Quoniam autem acutissimam habet aciem oculorum caprea, et procul omnia prospicit et a longe cognoscit, significat saluatorem nostrum, dicente scriptura quoniam: Deus scientiarum dominus est. Et in psalmo CXXXVII quoniam: Excelsus dominus et humilia respicit, et alta a longe congoscit. Et omnia quae sunt diuina maiestate creauit et condidit et regit et uidet et prosicit, et antequam in cordibus nostris dicto, facto ac cogitatu aliquid oriatur, deus illico longe ante praeuidet et cognoscit.
Denique sicut et caprea a longe cognoscit uenantium dolos, ita et dominus noster Iesus Christus praeuidet et praesciuit dolus diaboli et insidias proditoris sui Iudae; et dixet enim Iudae: Osculo filium tradis hominis. Bene ergo de dorcon exposuit Physiologus.

XXI. DE DORCHON
Est animal in monte qui dicitur dorchon grece, caprea latine. Amat satis excelsos montes, escam autem invenit in humilia montium. Et videt de longe omnes qui veniunt ad eam, et cognoscit si cum dolo veniant, vel cum amicitia.
Habet autem caprea sapientiam dei: prophetas amat, hoc est montes excelsos, in quibus oculos suos levavit propheta: Levavi (inquid) oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi. Et Salomon in canticis cantirocurm dixit de dorchon (hoc est de caprea): Ecce fratruelis meus saliens super montes, transiliens supra colles. hoc autem dorchon salit super prophetas, transiliens super colles (hoc est apostolos). Acute autem visionis est dorchon, significans quoniam salvator videt omnia que aguntur; deus autem vocatur propter quod omnia videt, et de longe, ad eum venientes cum dolo; cognovit autem venientem Iudam osculo eum tradentem; et iterum sciptum est: Cognovit dominus qui sunt eius, et Iohannes dixit: Ecce agnus dei, ecce qui aufert peccata mundi.

[12.1.13] Haedi ab edendo vocati. Parvi enim pinguissimi sunt et saporis iucundi, unde [et edere, unde] et edulium vocatur.

[12.1.14] Hircus lascivum animal et petulcum et fervens semper ad coitum; cuius oculi ob libidine in transversum aspiciunt, unde et nomen traxit. Nam hirqui sunt oculorum anguli secundum Suetonium (Prat. 171); cuius natura adeo calidissima est ut adamantem lapidem, quem nec ignis, nec ferri domare valet materia, solus huius cruor dissolvat. Maiores hirci Cinyphii dicuntur a fluvio Cinyphe in Libya, ubi grandes nascuntur.

[12.1.15] Capros et capras a carpendis virgultis quidam dixerunt. Alii quod captent aspera. Nonnulli a crepitu crurum, unde eas crepas vocitatas; quae sunt agrestes caprae, quas Graeci pro eo quod acutissime videant, id est OKSUDERKESTERON, DORKA appellaverunt. Morantur enim in excelsis montibus, et quamvis de longinquo, vident tamen omnes qui veniunt.

Edi ab edendo uocati parui enim pinguissimi sunt, et saporis locundi, unde et edere inde et edulium uocatur. Hi quoque iuxta allegoriam significant peccatores, qui ad sinistram iudicis in fine statuendi sunt. Sicut iusti ad dexteram, quos oues significant. Vnde ipsa ueritas in euangelio ait: Statuet quidem oues a dextris, edos autem a sinistris. Interdum autem et iusti hoc nomine exprimuntur, ob confessionem peccatorum, ut in Hieremia, recedite inquit de medio Babilonis, de terra Caldeorum egredimini et estote quasi hedi ante greges. Edus Christus propter similitudinem carnis peccati, ut in Deuteronomio: Non coques edum in lacte matris. Edus Antichristum significat ut est illud in euangelio: Numquam dedisti mihi edum ut cum amicis meis epulares.

Hircus lasciuium animal et petulcum et feruens semper ad coitum, cuius oculi ob libidinem in transuersum aspiciunt, unde et nomen traxit. Nam hirci sunt oculorum anguli secundum Suetonium cuius natura adeo calidissima est, ut adamantem lapidem quem nec ignis nec ferrum domari ualet, solus huius cruor dissoluat. Nam hyrcus qui in lege pro peccatis offerebatur peccatorum, ostendit personam qui fuso sanguine, hoc est poenitentiae lacrimis soluit duritiam peccatorum. Vnde in Psalmo: Ad dominum dicit ecclesia, offeram tibi boues cum hyrcus. Hyrci peccatores siue gentiles. In Danihele: Ecce autem hyrcus caprarum ueniebat ab aquilone. Duo hyrci uterque populus Iudeorum scilicet et gentium extra duce pecccati uenientes. In Leuitico: Alii autem duos hyrcos Christum et Barraban intellexerunt. Boues ut supra diximus intelleguntur predicatores qui pectora humana feliciter exarantes, eorum sensibus caelestis uerbi semina fructuosa condebant. Hyrci uero intelleguntur qui diabolicis prauitatibus studentes hispidis uitiis uestiuntur. Hyrcus enim dictum est quasi hirsutus sed et eos cum bubus offert aecclesia quando conuersi Christo domino confitentur. Hircus enim fuit latro ille qui pendebat in cruce, sed mox factus est bos, quando ad confessionem ueritatis respiciens peruenit, dixit enim, Memento mei domine cum ueneris in regnum tuum.

Capros et capras a carpendis uirgultis, quidam dixerunt, alii quod carpent aspera, nonnullli a crepitu crurum eas uocitatas putant, agrestes capre quas Greci pro eo quod accutissime uideant, id est {Greek: ondepectepon} dorcas appelauerunt. Morantur enim in excelsis montibus, et quamuis de longe uident tamen omnes qui ueniunt, id est aut capre idem ibices quasi abices eo quod instar auium ardua et excelsa teneant et in sublime inhabitant. Ita ut de sublimitate uix humanis obtutibus pateant. Vnde et meridiana pars ibices aues uocat, qui Nili fluentis inhabitant, haec itaque animalia ut diximus in petris altissimis commorantur et si quando ferarum uel hominum aduersitatem persenserint, de altissimis saxorum cacuminibus, sese preciptantes in suis cornibus inlaesa suscipiunt. Capra carnem saluatoris significat, hoc est similitudinem carnis peccati, ut in Salomone: Fuge dilectemi assimilare caprae. Item caprae peccatores siue gentiles, in Danihele: Ecce hyrcus caprarum id est princeps peccatorum. Caprae ergo, iusti interdum ex gentibus uenientes. In Salomone: Capillatura tua sicut grex caprarum quae ascende sunt de monte Galaad. Hinc item dicit sponsus ad sponsam: Duo ubera tua sicut duo innuli capreae gemelli qui pascuntur in liliis donec asperet dies et inclinentur umbrae. Quod enim haec animalia ferarum uel hominum aduersitate perterrita, de altissimis rupibus se precipitando cornibus suis, inlesa se suscipiunt, significat quod iusti quique et deum timentes, legemdei in duobus testamentis meditantes, et duobus praeceptis caritatis eam ad implentes, ab omni aduersitate, inlesi custodiuntur. Grex intellegitur fidelium congregatio, ueterem conuersationem in baptismo relinquentes, ut est illud in Cantico canticorus: Dentes tui sicut greges tonsarum, quae ascenderunt de lauacro. Item grex est, peccatorum collectio in Hieremia: Congrega eos quasi gregem ad uictimam.

Imagines:

Goat (The Medieval Bestiary: Animals in the Middle Ages)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

image: caper

Goat  (Aberdeen Bestiary)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

Caprea  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to browse the manuscript]

Hircus  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to browse the manuscript]

Capra  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to browse the manuscript]

Fable of the Goat and the Wolf (Steinhowel's Aesop)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

Fable of the Four Goats (Steinhowel's Aesop)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

Fable of the Goat and the Lion (Steinhowel's Aesop)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

The Lion, the Bull and the Goat (Steinhowel's Aesop)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

 

 


© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net
are copyrighted by Laura Gibbs, 2007. No copyright is claimed for any images.