BESTIARIA LATINA BLOG - Latin Via Fables - Zoo - Legenda
 


Canis

Pliny's Natural History: Book 8

lxi - 142 Ex his quoque animalibus, quae nobiscum degunt, multa sunt cognitu digna, fidelissimumque ante omnia homini canis atque equus. pugnasse adversus latrones canem pro domino accepimus confectumque plagis a corpore non recessisse, volucres ac feras abigentem. ab alio in Epiro agnitum in conventu percussorem domini laniatuque et latratu coactum fateri scelus. Garamantum regem canes CC ab exilio reduxere proeliati contra resistentes. propter bella Colophonii itemque Castabalenses cohortes canum habuere.

143 hae primae dimicabant in acie numquam detrectantes; haec erant fidissima auxilia nec stipendiorum indiga. canes defendere Cimbris caesis domus eorum plaustris inpositas. canis Iasone Lycio interfecto cibum capere noluit inediaque consumptus est. is vero, cui nomen Hyrcani reddit Duris, accenso regis Lysimachi rogo iniecit se flammae, similiterque Hieronis regis.

144 memorat et Pyrrhum, Gelonis tyranni canem, Philistus; memoratur et Nicomedis Bithyniae regis, uxore eius Cosingi lacerata propter lasciviorem cum marito iocum. apud nos Vulcatium nobilem, qui Cascellium ius civile docuit, asturcone e suburbano redeuntem, cum advesperavisset, canis a grassatore defendit; item Caelium senatorem aegrum Placentiae ab armatis oppressum, nec prius ille vulneratus est quam cane interempto.

145 sed super omnia in nostro aevo actis p. R. testatum Appio Iunio et P. Silio cos., cum animadverteretur ex causa Neronis Germanici filii in Titium Sabinum et servitia eius, unius ex his canem nec in carcere abigi potuisse nec a corpore recessisse abiecti, in gradibus gemitoriis maestos edentem ululatus magna populi Romani corona, ex qua cum quidam ei cibum obiecisset, ad os defuncti detulisse. innatavit idem, cadavere in Tiberim abiecto, sustentare conatus, effusa multitudine ad spectandam animalis fidem.

146 Soli dominum novere et ignotum quoque, si repente veniat, intellegunt; soli nomina sua, soli vocem domesticam agnoscunt. itinera quamvis longa meminere, nec ulli praeter hominem memoria maior. impetus eorum et saevitia mitigatur ab homine considente humi.

147 plurima alia in iis cotidie vita invenit, sed in venatu sollertia et sagacitas praecipua est. scrutatur vestigia atque persequitur, comitantem ad feram inquisitorem loro trahens, qua visa quam silens et occulte, set quam significans demonstratio est cauda primum, deinde rostro! ergo etiam senecta fessos caecosque ac debiles sinu ferunt, ventos et odorem captantes protendentesque rostra ad cubilia.

148 E tigribus eos Indi volunt concipi et ob id in silvis coitus tempore alligant feminas. primo et secundo fetu nimis feroces putant gigni, tertio demum educant. hoc idem e lupis Gallis, quorum greges suum quisque ductorem e canibus et ducem habent. illum in venatu comitantur, illi parent; namque inter se exercent etiam magisteria. —

149 (Certum est iuxta Nilum amnem currentes lambere, ne crocodilorum aviditati occasionem praebeant) — Indiam petenti Alexandro Magno rex Albaniae dono dederat inusitatae magnitudinis unum, cuius specie delectatus iussit ursos, mox apros et deinde dammas emitti, contemptim inmobili iacente eo, qua segnitia tanti corporis offensus imperator generosi spiritus interemi eum iussit. nuntiavit hoc fama regi. itaque alterum mittens addidit mandata, ne in parvis experiri vellet, sed in leone elephantove: duos sibi fuisse, hoc interempto praeterea nullum fore.

150 nec distulit Alexander leonemque fractum protinus vidit. postea elephantum iussit induci, haut alio magis spectaculo laetatus. horrentibus quippe villis per tantum corpus ingenti primum latratu intonuit, mox ingruit adsultans contraque membra exurgens hinc et illinc artifici dimicatione, qua maxime opus esset, infestans atque evitans, donec adsidua rotatum vertigine adflixit, ad casum eius tellure concussa.

lxii - 151 Canum generi bis anno partus. iusta ad pariendum annua aetas. gerunt uterum sexagenis diebus. gignunt caecos et, quo largiore aluntur lacte, eo tardiorem visum accipiunt, non tamen umquam ultra XXI diem nec ante septimum. quidam tradunt, si unus gignatur, nono die cernere, si gemini, decumo itemque in singulos adici totidem tarditatis ad lucem dies, et ab ea quae sit femina ex primipara genita Faunos cerni. optimus in fetu qui novissimus cernere incipit aut quem primum fert in cubile feta.

lxiii - 152 Rabies canum sirio ardente homini pestifera, ut diximus, ita morsis letali aquae metu. quapropter obviam itur per XXX eos dies, gallinaceo maxime fimo inmixto canum cibis aut, si praevenerit morbus, veratro. a morsu vero unicum remedium, oraculo quodam nuper repertum, radix silvestris rosae, quae cynorrhoda appellatur.

153 Columella auctor est, si XL die quam sit natus castretur morsu cauda summusque eius articulus auferatur spinae nervo exempto, nec caudam crescere nec canes rabidos fieri. canem locutum in prodigiis, quod equidem adnotaverim, accepimus et serpentem latrasse, cum pulsus Tarquinius est regno.


© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net
are copyrighted by Laura Gibbs, 2007. No copyright is claimed for any images.