BESTIARIA LATINA BLOG - Latin Via Fables - Zoo - Legenda
 


Canis

Legenda:

Proverbia:

Fontes:

[12.2.25] Canis nomen Latinum Graecam etymologiam habere videtur; Graece enim KUON dicitur. Licet eum quidam a canore latratus appellatum existiment, eo quod insonat; unde et canere. Nihil autem sagacius canibus; plus enim sensus ceteris animalibus habent. [26] Namque soli sua nomina recognoscunt; dominos suos diligunt; dominorum tecta defendunt; pro dominis suis se morti obiciunt; voluntarie cum domino ad praedam currunt; corpus domini sui etiam mortuum non relinquunt. Quorum postremo naturae est extra homines esse non posse. In canibus duo sunt: aut fortitudo, aut velocitas. [27] Catuli abusive dicuntur quarumlibet bestiarum filii. Nam proprie catuli canum sunt, per diminutionem dicti. [28] Lycisci autem dicuntur, ut ait Plinius, canes nati ex lupis et canibus, cum inter se forte miscuntur. Solent et Indi feminas canes noctu in silvis alligatas admitti ad tigres bestias, a quibus insiliri, et nasci ex eodem foetu canes adeo acerrimos et fortes ut in conplexu leones prosternant.

Sicut Petrus in epistola sua ait: Canis reuersus ad uomitum suum, et sus lota in uolutabro luti. Canis ergo cum uomit profecto cibum qui pectus deprimebat proicit. Sed cum ad uomitum reuertitur unde leuigatus fuerat rursus oneratus. Sic qui admissa plangunt profecto mentis nequitiam, de qua male saturati fuerant et quae eos intus deprimebat, proiciunt confitendo quam post confessionem dum repetunt resumunt.

Canis nomen Latinum, Grecam ethimologiam habere uidetur, Grece enim cenos dicitur, licet eum quidam a canore latratus appellatum existiment, eo quod insonat inde et canere, nihil autem sagatius canibus plus enim ceteris sensus animalibus habent. Nam que soli sua nomina recognoscant, dominos suos diligunt, dominorum tecta defendunt, per dominis suis se morti obitiunt, uoluntariae cum domino ad predam currunt, corpus domini sui etiam mortuum non relinquunt. Quorum postrema natura est, extra homines esse non posse. In canibus duo sunt expectanda, aut fortitudo aut uelocitas. Canis autem diuersas significationes habet, nam aut diabolum uel Iudeum siue gentilem populum significat. Vnde propheta dominum precatur dicens in Psalmo: Erue a framea anima meam, et de manu canis unicam meam. Nam in meliore parte canis ponitur, ut in Ecclesiaste ubi scriptum est: Melior est canis uiuus leone mortuo. Hic leonem diabolum, canem uero gentilem uel hominem peccatorem accipiendum puto, qui ideo melior dicitur: Quod ad fidem et penitentiam possit uenire, hinc de Iudeis scriptum est: Conuertantur ad uesperum et famem patientur, ut canes circuibunt ciuitatem. Canes intelleguntur muti sacerdotes uel inprobi ut in ecclesia: Canes muti non ualentes lactare. Canes Iudei in Psalmo: Quoniam cirumdederunt me canes multi. Canes populus gentium ut in euangelio: Non est bonum sumere panem filiorum et mittere canibus ad manducandum. Canes heretici ut in Deuteronomio: Non inferes precium canis in domum dei tui. Et in apostolo: Videte canes uidete malos operarios uidete concisiones. Canis uero uoracissimum animal, atque inportunum, consueuit illas domus latratibus defendere, in quibus edacitatem suam nouit, accepto pane saciate, his merito conparantur Iudei qui Christianae fidali munere saginati ecclesiam dei clamosa predicatione defendere festinabunt. Sicut Paulo apostolo contigit, ut qui ante fuit persecutor Christani nominis, postea diuino munere iungeretur apostolis. Canes homines rixosi uel detractores alter utro se lacerantes, ut in apostolo: Quod si inuicem mordetis et comedetis uidete ne ab inuicem consumamini. Catuli abusiue dicuntur, quarumlibet bestiarum filii, nam propriae catuli canum sunt, per diminutionem dicti. Lynciscile dicuntur ut ait Plinius canes nati ex lupis et canibus. Cum inter se forte miscuntur, solent et Inde feminas canes noctu in siluis alligatas admitti, ad tigres bestias a quibus in siliri et nasci, ex eodem faetu canes adeo acerrimos et fortes, ut in conplexu leones prosternant. Catuli ergo significant gentiles, unde est in euangelio, quod Sirofaenissa mulier, cui dominus ait: Non est bonum sumere panem filiorum et mittere canibus, respondit ei dicens: Etiam domine. Nam et catelli edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum. Mensa quippe est scriptura sancta quae nobis panem uitae ministrat. Mice puerorum interna sunt misteria scripturarum, quibus humilium solent corda refici. Non ergo crustas, sed micas de pane puerorum edunt. Catelli quia conuersi ad fidem, qui erant despecti in gentibus non littere superficiem in scripturis sed spiritalium sensuum, quia in bonis attibus proficere ualeant inquirunt.

Imagines:

Dog (The Medieval Bestiary: Animals in the Middle Ages)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

image: canis

Dog  (Aberdeen Bestiary)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

Dog  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to browse the manuscript]

Dog  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to browse the manuscript]

Canes  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to browse the manuscript]

Fable of the Two Dogs (Steinhowel's Aesop)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

Fable of the Dog and the Thief (Steinhowel's Aesop)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

Fable of the Dog and the Wolf (Steinhowel's Aesop)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

 

 


© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net
are copyrighted by Laura Gibbs, 2007. No copyright is claimed for any images.