BESTIARIA LATINA BLOG - Latin Via Fables - Zoo - Legenda
 


Camelus, Dromedarius

Legenda:

Proverbia:

Fontes:

xxvi - 67 Camelos inter armenta pascit oriens, quarum duo genera, Bactriae et Arabiae; differeunt, quod illae bina habent tubera in dorso, hae singula et sub pectore alterum, cui incumbant. dentium superiore ordine, ut boves, carent in utroque genere. omnes autem iumentorum ministeriis dorso funguntur atque etiam equitatus in proeliis.
68 velocitas ut equo, sed sua cuique mensura sicuti vires. nec ultra adsuetum procedit spatium nec plus instituto onere recipit. odium adversus equos gerunt naturale. sitim et quadriduo tolerant inplenturque, cum bibendi occasio est, et in praeteritum et in futurum, obturbata proculcatione prius aqua: aliter potu non gaudent. vivunt quinquagenis annis, quaedam et centenis. utrimque rabiem et ipsae sentiunt. castrandi genus etiam feminas, quae bello praeparentur, inventum est: fortiores ita fiunt coitu negato.

[12.1.35] Camelis causa nomen dedit, sive quod quando onerantur, ut breviores et humiles fiant, accubant, quia Graeci CHAMAI humile et breve dicunt; sive quia curvus est dorso. KAMOUR enim verbo Graeco curvum significat. Hos licet et aliae regiones mittant, sed Arabia plurimos. Differunt autem sibi; nam Arabici bina tubera in dorso habent, reliquarum regionum singula.

[12.1.36] Dromeda genus camelorum est, minoris quidem staturae, sed velocioris. Vnde et nomen habet; nam DROMOS Graece cursus et velocitas appellatur. Centum enim et amplius milia uno die pergere solet. Quod animal, sicut bos et ovis et camelus, ruminat. [12.1.37] Ruminatio autem dicta [est] a ruma, eminente gutturis parte, per quam dimissus cibus a certis revocatur animalibus.

Camelis causa nomen dedit siue quod quando onerantur ut breuiores et humiles fiant accubant. Quia Greci cami humile et breue dicunt, siue quia curuus est dorso. Camum enim uerbo Greco curuum significat hos licet et alie regiones mittant sed Arabia plurimos. Differunt autem sibi, nam Arabici bina tubera in dorso habent reliquarum regionum singula. Cameli uero nomino aliquando in sacro eloquio dominus aliquando aut gentilium superbia exprimitur quasi et crescenti desuper tumore tortuosa. Dromeda genus camelorum est, minotis quidem stature, sed uelocioris unde et nomen habet. Nam dromus Grece cursus et uelocitas appellatur. Centum et amplius milia, uno die pergere solet quod animal sicut bos et ouis et camelus ruminat, ruminatio autem dicta est a ruma eminente gutturis parte per quam dimissus cibus a certis renocat animalibus. Camelus autem aut Christi humilitatem significat qui onera peccatorum nostrarum portabit, aut gentilem populum conuersum ad fidem Chrsti. Nam quod in euangelio dominus ait, Facilius est camelum per forament acus transire quam diuitem intrare in regnum celorum, ostendit facilius Christum pati pro dilectoribus saeculi, quam dilectores saeculi ad Christum posse conuerti. Cameli autem nomine se intellegi uoluit, quia sponte humilitatis infirmitatis nostre onera sustulit. In quo enim manifestus intellegitur quam in ipso quod scriptum est. Quanto magnus es, humilia te in omnibus. Per acum autem punctiones significat. Per punctiones dolores in passione susceptos. Foramen ergo acus dicit, angustias passionis, qua scissa nostrae quasi uestimenta naturae, quodammodo resarcire id est recuperare dignatus est. Quatinus post lapsum melius reformati gaudeamus ad testimonium apostoli dicentis: Quicumque enim in Christo baptizati estis, Christum induistis. Alii camelum dominum Iesum Christum intellexerunt, pro eo quod humiliando semetipsum peccatorum nostrorum onera portauit. Camelus amor seculi cuius figuram camelus ille gerebat quem Rebecca nupturo uiro suo Isaac descendit ac reliquit. Cameli peccatores moribus distorti ut in Iudicum: Et cameli eorum sicut locustae in multitudine. Et in Esaia scriptum est: De Hierusalem inundatio camelorum operiet te dromedarii Madian et Epha omnes de Saba uenient aurum et tus deferentes, et laudem domino adnuntiantes. Significat enim haec sententia conuentum nationum ad aecclesiam Christi. Madian et Epha regiones sunt trans Arabiam ferules camelorum, omnisque prouincia uocatus Saba, unde uenit regina Saba ad Salomonem. Cedar autem regio Sarracenorum est qui Ismaelite dicuntur et Naboth unus est filiorum Ismahel ex quorum nominibus solitudo uocatur quae frugum inops pecorum plena est. Per familaria ergo nomina barbararum quae uicinae sunt Ismahelitae totius mundi conuersio praedicatur. Madian enim in hoc loco interpretatur iniquitas. Et Epha solutus uel fundens. Saba conuersio uel captiuitas. Cedar tenebrae. Nabaioht prophetiae: Greges igitur camelorum, id est diuitum et peccatorum iniquitatis uinculis resoluti. Et animas suas effundentes deo, operient Hierusalem muneribus, et omnes de captiuitate uenient et conuersione sua. Aurum fidei et thus sacrificii deferent. In tantum proficientes, ut et aliis predicent salutare dei.

Imagines:

Camel (The Medieval Bestiary: Animals in the Middle Ages)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

Dromedary (The Medieval Bestiary: Animals in the Middle Ages)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

Camelus  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to browse the manuscript]

Dromedarius  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to browse the manuscript]

Camel  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to browse the manuscript]

Camel  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to browse the manuscript]

Camel  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to browse the manuscript]

Fable of the Camel and the Flea (Steinhowel's Aesop)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

Fable of the Camel and Jupiter (Steinhowel's Aesop)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

Camel  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to browse the manuscript]

 

 


© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net
are copyrighted by Laura Gibbs, 2007. No copyright is claimed for any images.