BESTIARIA LATINA BLOG - Latin Via Fables - Zoo - Legenda
 


Camelopardalis

Fontes:

xxvii - 69 Harum aliqua similitudo in duo transfertur animalia. nabun Aethiopes vocant collo similem equo, pedibus et cruribus bovi, camelo capite, albis maculis rutilum colorem distinguentibus, unde appellata camelopardalis, dictatoris Caesaris circensibus ludis primum visa Romae. ex eo subinde cernitur, aspectu magis quam feritate conspicua, quare etiam ovis ferae nomen invenit.

[12.2.19] Camelopardus dictus, quod dum sit ut pardus albis maculis super aspersus, collo equo similis, pedibus bubulis, capite tamen camelo est similis. Hunc Aethiopia gignit.

Imagines:

Camelopardalis (Steinhowel's Aesop)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

Giraffe  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to browse the manuscript]

 

 


© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net
are copyrighted by Laura Gibbs, 2007. No copyright is claimed for any images.