BESTIARIA LATINA BLOG - Latin Via Fables - Zoo - Legenda
 


Caladrius

Proverbia:

Fontes:

V. CALADRIUS
Est uolatile quod dicitur caladrius; de hoc scriptum est in Deuteronomio: Non manducandum. Physiologus dicit de hoc quia totus albus est, nullam partem habens nigram; cuius interior fimus curat caliginem oculorum. Istud in artriis regum inuenitur. Si quis autem est in aegritudine constitutus, per hunc caladrium cognoscitur si uiuat an moriatur: si ergo est infirmitas hominis ad mortem, mox ut uiderit infirmum, auertit faciem suam caladrius ab eo, et recedit, et omnes cognoscunt quia moriturus est; si autem infirmitas eius non pertingit ad mortem, intendit faciem eius caladrius, et assumit omnes infirmitates eius, et dispergit eas, et sanatur infirmus.
Caladrius igitur personam accepit saluatoris nostri: totus est candidus dominus noster, nullam habens nigredinem; sicut ipse testatus est: Uenit ad me princeps huius mundi, et in me non inuenit quicquam, qui peccatum non fecit, nec inuentus est dolus in ore eius. Ueniens autem de excelsis caelis suis ad infirmum populum Iudaeorum, auertit faciem suam ab eis propter incredulitatem eorum; conuertit se ad nos gentes, tollens infirmitates nostras; et, peccata nostra portans, exaltatus est in ligno crucis. Ascendens enim in altum, captiuam duxit captiuitatem, dedit dona hominibus. Etenim qui non crediderunt non receperunt; quotquot autem receperunt eum dedit eis potestatem filios dei fieri, his qui credunt in nomine eius.
Sed forsitan dicis quia caladrius immundus est secundum legem: certum est; sed et serpens immundus est, et Iohannes testatur de eo dicens quoniam: Sicut Moyses exaltauit serpentem in deserto, sic exaltari oportet filium hominis; et alibi prudentior dictus est omnium bestiarum. Similiter et leo et aquila immunda sunt, sed ille ferarum rex est, et ille uolatilium; secundum rapacitatem uiero diabolo. Et alia multa sunt in creaturis habentia duplicem intellectum; alia quidem sunt laudabilia, alia uero uituperabilia; et differentia, siue morum, siue naturae distantia.

V. DE CHARADRIO
Est aliud volatile genus animalis quod dicitur charadrius: in Deuteronomio scriptum est. totus albus est, nullam partem habens nigram; et interiora eius apudeumata curant his quorum oculi caligant: in atriis autem regum invenitur. Et si quis est infirmus, ab eodem charadrio cognoscitur si vivat aut moriatur; et si est infirmitas hominis ad mortem, avertit faciem suam charadrius ab eo, et omnes cognoscunt quia morietur; si autem infirmitas eius est ad vitam, aspicit charadrius in faciem eius qui infirmatur, et infirmus charadrium, et absolvit infirmitatem infirmi charadrius; et evolans in aera solis, comburit infirmitatem infirmi, et spargit eam.
Et salvator noster charadrius est, et is qui infirmatur bonam personam accipit salvatoris nostri: totus enim albus est salvator, non habens maculam aut rugam; dicit enim in evangelico ipse dominus quia: Princeps mundi huius veniet et in me nihil inveniet, etenim: Peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore eius. Veniens enim de celo ad populum Iudeorum, avertit ab eo suam deitatem, dicens: Ecce demittetur domus vestra deserta; venit ad nos gentes, tollens infirmitates nostras, et peccata nostra portans, exaltatus in ligno crucis: Ascendens in altum, captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus.
Sed dicis qui charadrius immundus est secundum legem, et quomodo fert personam salvatoris? Et serpens immundus est, et testatus est ipse dominus de se in evangelio, dicens: Sicut Myses exaltavit serpentem in herimo, ita exaltare oportet filium hominis; et serpens prudentio dictus est, similiter et de leone, et alia multa: duplicia autem sunt creatura, laudabilia et vituperabilia.

Imagines:

Caladrius (The Medieval Bestiary: Animals in the Middle Ages)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

image: caladrius

Caladrius  (Aberdeen Bestiary)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

Caladrius  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to browse the manuscript]

 

 


© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net
are copyrighted by Laura Gibbs, 2007. No copyright is claimed for any images.