BESTIARIA LATINA BLOG - Latin Via Fables - Zoo - Legenda
 


Bubo, Noctua, Nycticorax, Strix

Legenda:

Proverbia:

Fontes:

xvi - 34 Uncos ungues et nocturnae aves habent, ut noctuae, bubo, ululae. omnium horum hebetes interdiu oculi. bubo, funebris et maxime abominatus publicis praecipue auspiciis, deserta incolit nec tantum desolata, sed dira etiam et inaccessa, noctis monstrum, nec cantu aliquo vocalis, sed gemitu.
35 itaque in urbibus aut omnino in luce visus dirum ostentum est. privatorum domibus insidentem plurium scio non fuisse feralem. volat numquam quo libuit, sed traversus aufertur. Capitolii cellam ipsam intravit Sexto Palpellio Histro L. Pedanio cos., propter quod nonis Martis urbs lustrata est eo anno.
xviii - 38 Externorum de auguriis peritissime scripsisse Hylas nomine putatur. is tradit noctuam, bubonem, picum arbores cavantem, trygonem, cornicem a cauda de ovo exire, quoniam pondere capitum perversa ova posteriorem partem corporum fovendam matri adplicent.
xix - 39 Noctuarum contra aves sollers dimicatio. maiore circumdatae multitudine resupinae pedibus repugnant collectaeque in artum rostro et unguibus totae teguntur. auxiliatur accipiter collegio quodam naturae bellumque partitur. noctuas sexagenis diebus hiemis cubare et novem voces habere tradit Nigidius.

VII. NYCTICORAX
De nycticorace in eodem psalmo Dauid dicit: Factus sum sicut nycticorax in domicilio. Nycticorax immunda auis est, et tenebras amat magis quam lucem.
Hic figuram gerit populi Iudaeorum, qui adueniente domino et saluatore nostro ad saluandos eos repulerunt eum a se, dicentes: Nos regem non habemus nisi Caesarem: hunc autem quis sit, nescimus. Ideo plus dilexerunt tenebras quam lucem: tunc dominus conuertit se ad nos gentes, et illuminauit nos: Sedentes in tenebris et in regione umbrae mortis; et in regione umbrae mortis lux orta est nobis. De hoc populo saluator per prophetam dicit: Populus quem non cognoui seruiuit mihi; et alibi: Uocabo non plebem meam plebem meam, et non dilectam meam dilectam. De illo autem populo Iudaeorum qui amauerunt magis tenebras quam lucem dicit dominus in psalmo: Filii alieni mentiti sunt mihi, filii alieni inueterati sunt, et claudicauerunt a semitis suis.

VII. DE NICTICORACE
Item in eodem psalmo centesimo primo de nicticorace dicit: Factus sum sicut nycticorax in domilicio. Nicticorax tenebras amat magis quam lucem; hoc genus volatile est.
Dominus autem noster Ihesus Christus amavit qui in tenebris et umbra mortis erant, populum gentium et populum Iudeorum, qui tunc filiorum adoptionem et patrum promissionem habuerunt. De hoc et salvator dixit: Ne timueris, pusillus grex, quoniam conplacuit patri dare vobis regnum; et propheta dicit: Vocabo non populum meum, et non dilectam dilectam. Sed dicis (secundum Deuteronomium) quoniam immunda avis est nycticorax: et apostolus ideo dixit: Qui non cognovit peccatum pro nobis peccatum fecit; et: Omnibus omnia factus est, ut omnis lucri faceret.

[12.7.39] Bubo a sono vocis conpositum nomen habet, avis feralis, onusta quidem plumis, sed gravi semper detenta pigritia: in sepulcris die noctuque versatur, et semper commorans in cavernis. De qua Ovidius (Met. 5,549): Foedaque fit volucris venturi nuntia luctus, / ignavus bubo dirum mortalibus omen. Denique apud augures malum portendere fertur: nam cum in urbe visa fuerit, solitudinem significare dicunt.

[12.7.40] Noctua dicitur pro eo quod nocte circumvolat et per diem non possit videre; nam exorto splendore solis, visus illius hebetatur. Hanc autem insula Cretensis non habet; et si veniat aliunde, statim moritur. Noctua autem non est bubo; nam bubo maior est.

[12.7.41] Nycticorax ipsa est noctua, quia noctem amat. Est enim avis lucifuga, et solem videre non patitur.

[12.7.42] Strix nocturna avis, habens nomen de sono vocis; quando enim clamat stridet. De qua Lucanus (6,689): Quod trepidus bubo, quod strix nocturna queruntur. Haec avis vulgo amma dicitur, ab amando parvulos; unde et lac praebere fertur nascentibus.

Sequitur: Factus sum sicut meticorax in domicilio. Aliud genus introducitur paenitentis. Nocticorax Greco uocabulo dicitur noctis coruus que quidam bubonem, quidam noctuam esse dixerunt. Alii magis coruo magnitudine et colore est similem, quem specialiter in Asiae partibus inuenire posse testantur. Istum sicut diei fulgor abscondit, ita aduentus noctis producit, et contra consuetudines auium. Tunc magis uigilare et escas quaerere incipit, quando se in sopore animantia cuncta componunt. Ita et paenitens iste nocturno tempore aescas anime sollicita curiositate perquirat. Modo psalmodie operam dando, modo elemosinas faciendo. Modo corceres occultae uisitando, solum deum uult habere testem, cui calige noctiuit, non tollit aspectum. Et nota quia sicut pellicanus designauit heremitam atque solitarium, ita nicticorax illum declarat, qui se domicilio suo retinens, a publica uisione remotus. Potest etiam nocticorax Christum uel uirum sanctum significare, in fidelibus dispicabilem. [...] Noctuam uero pro qua lxx glaucum dixerunt, hanc asserunt in nocte accuti esse, uisus sole autem apparente minus utilitate ocularum frui. Tales sunt qui legis gloriantur contemplatione et scientiae Lucem euangelica conuersationis capere non ualentes. [...] Nicticorax animal est quod in nocte tantum modo rapit atque operatur, sicut sunt gentes in intellegibiles noctes operibus occupatae quae sunt fornicatio inmunditia, inpudicitia, idolorum cultus, et his similia.

Imagines:

Owl (The Medieval Bestiary: Animals in the Middle Ages)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

image: bubo

Bubo  (Aberdeen Bestiary)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

Noctua  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to browse the manuscript]

Bubo  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to browse the manuscript]

Nocticorax  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to browse the manuscript]

 

 


© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net
are copyrighted by Laura Gibbs, 2007. No copyright is claimed for any images.