BESTIARIA LATINA BLOG - Latin Via Fables - Zoo - Legenda
 


Bos, Taurus, Iuvencus, Vitulus, Vacca

Legenda:

Proverbia:

Fontes:

[12.1.28] Iuvencus dictus, quod iuvare incipiat hominum usus in colenda terra, vel quia apud gentiles Iovi semper ubique invencus inmolabatur, numquam taurus. Nam in victimis etiam aetas considerabatur.

Taurus Graecum nomen est, sicut et hos. [12.1.29] Indicis tauris color fulvus est, volucris pernicitas, pilis in contrarium versis; caput circumflectunt flexibilitate qua volunt; tergi duritia omne telum respuunt inmiti feritate.

[12.1.30] Bovem Graeci BOUN dicunt. Hunc Latini trionem vocant, eo quod terram terat, quasi terionem. Naevius (trag. 62): Trionum hic moderator rusticus. Cuius latitudo pellium a mento ad crura palearia dicuntur, a pelle ipsa, quasi pellearia; quod est generositatis in bove signum. Boum in sociis eximia pietas; nam alter alterum inquirit, cum quo ducere collo aratra consuevit, et frequenti mugitu pium testatur affectum si forte defecerit.

[12.1.31] Vacca dicta, quasi boacca. Est enim ex qualitate mobilium nominum, sicut leo leaena, draco dracaena.

[12.1.32] Vitulus et vitula a viriditate vocati sunt, id est aetate viridi, sicut virgo. Vitulam ergo parvam esse et nondum enixam: nam enixa iuvenca est aut vacca.

[12.1.33] Bubali vocati per derivationem, quod sint similes boum; adeo indomiti ut prae feritate iugum cervicibus non recipiant. [34] Hos Africa procreat. Vri agrestes boves sunt in Germania, habentes cornua in tantum protensa ut regiis mensis insigni capacitate ex eis gerulae fiant. [Dicti uri APO TON OREON, id est a montibus.]

Boues autem praedicatores designant qui humana pectora mandatis celestibus uirtutum messem germinare fecerunt. [...] Boues indicant apostolos et prophetas qui in agro domini assiduo labore uersati sunt. [...]

Iuuencus dictus eo quod iuuare incipiat hominum, usus incolenda terra uel quia apud gentiles Ioui semper ubique iuuencus immolabatur numquam taurus. Nam in uictimis, etiam aetas considerabatur. Taurus Grecum nomen est, sicut et bos indicis tauris color fuluus est, uolueris per nititas pilis in contrarium uersis. Caput circum flectunt flexibilitate qua uolunt, tergi duritia omne telum respuunt inimici feritatem. Taurus Christus in Genesi et furore suo subneruauerunt taurum. Item tauri potestates seculi huius, cornu superbiae humiles plebes uentilantes. De quibus in Hierem:av Mugistis ut tauri. Et alibi: Et tauri cum potententibus. Tauri enim et in bonam et in aduersam partem significationem trahunt. In bonam quoque, ut est illud in euangelio: Ecce prandium meum paraui, tauri mei et altilia occisa sunt et omnia parata. Quid ergo per tauros nisi patres testamenti ueteris significantur? Nam dum ex permissione legis acceperant, quatinus aduersarios suos odii retributione percuterunt. Vt ita dicam: Quid aliud quam tauri erant, qui inimicos suos uirtutis corporeae cornu feriebant. Quid uero per altilia nisi noui testamenti patres figurantur. Quid gratiam pinguedinis interne percipiunt, aeternis desideriis innitentes ad sublimi contemplationis suae, penna subleuantur. In contrariam uero partem tauri positi inueniuntur ut est illud in Psalmo: Concilium taurorum inter uaccas populorum. Hic per tauros hereticos significat indomitos, qui erecta ceruice seducunt animas innocentes, et ad suum gregem trahunt, quos infelici persuasione decipiunt.

Vacce quoque populorum sunt in uberes ductili uoluntate leuissime que perfidiae doctores tamquam tauros sequuntur. Bouem Greci boeten dicunt, hunc Latini trionem uocant, eo quod terram terat quasi terionem. Neuius trionem hic moderatur rusticus cuius latitudo pellium a mento ad crura pallearia dicuntur a pelle ipsa quasi pallearia in bubus ergo aliquando luxuriosorum, dementia, aliquando laboriosa fortitudo predicantium, aliquando humilitas exprimitur Israhelitarum, que enim bouis nomine per comparatione luxuriosorum dementia designatur. Salomon indicat qui cum male suadentis mulieris petulantiam premisisset adiunxit: Statimque eam sequitur, quasi bos ductus ad uictimam. Rursum quia bouis nomine labor predicatoris exprimitur, legis uerba testantur qui ait: Non obturabis os boui trituranti. Rursum quia bouis nomine plebs Israhelitica figuratur propheta asserit, qui redemptoris aduentum denuntians dicit. Cognouit bos possessorem suum et asinus prae sepe domini sui. Item ibi beati qui seminatis super omnes aquas inmittentes pedem bouis et asini. Item bos diabolus in membris suis, hoc est hereticis. Vnde in Iob: Foenum ut bos comedet. Vacca quasi boacca, est enim ex qualitate mobilium nominum, sicut leo leena, draco dracena. Haec aliquando in bonam significationem sensum trahit, ut est illud in lege ubi uacca rufa aetatis integre, et quae non traxerit iugum immolari iubetur in expiatione sanctuarii domini. Solet per masculinum fortitudo, per femininum uero infirmitas designari. Quid ergo per uaccam? Nisi adsumpta ad sacrificium infirmitas incarnationis dominicae figuratur. De quo scriptum est, quia et si mortuus est ex infirmitate, sed uiuit ex uirtute. Bene autem uacca haec rufa dicitur, quia uidelicet eius humanitas rubra per cruorem passionis fuit, aetas humanitatis domini integra est, omnis eius operatio perfecta. In qua uidelicet humanitate macula non fuit, quia et ueraciter de eo scriptum est: Qui peccatum non fecit, nec dolus inuentus est in ore eius. Bene autem subditur, nec portauerit iugum, quia ergo dominus nulli peccato sub sucubuit iugum minime portauit. Bene autem dicitur immolauit eam in conspectu domini, redemptor enim noster in conspectu hominum quasi extinctus est, sed in conspectu patris immolatur, quia quod ante oculos hominum poena, hoc ante oculos patris sacrificium fuit. In malam uero partem uacca accipitur, quando lasciuiam hominis peccantis exprimit, ut est propheticum: Vacca lasciuiens Ephraim. Et item Ephraim inquit uitula docta diligere trituram, et ego transiui super pulchritudinem colli eius. Vacca plebs Iudaica credens in Christo, ut in Esaia: Nutriat homo uacca boum id est Christus. Et duas oues et pre ubertate lactis comedet butirum. Vaccae fidelis in ecclesia quorum figuram uaccae ille gerebant quae archam domini de terra Philistinorum reportarunt. Vaccae animae carnalibus uitiis plenae, ut in Psaltero: Concilia taurorum inter uaccas populorum. Vaccae diuites seculi huius, ut in Amos: Audite, uerbum domini uaccae pingues.

Vitulus et uitula a uiriditate uocati sunt, id est aetate uiridi sicut uirgo, uitulam ergo paruam esse, et nondum enixam. Nam enixa iuuenca est, ut uacca. Vitulus ergo in bonam partem accipitur, quando innocentiam fidelium demonstrat, aut sinceram laudem piae deuotionis. Vnde scriptum est: Reddemus uitulum labiorum nostrorum. Et in Psalmo: Tunc inquit imponent super altare tuum uitulos. Vitulos quippe posuit aut pro innocentibus quorum aetas prima est, et a iugo peccati ceruix probatur aliena. Et ideo in tali uerbo permansit ut actum illum preterite legis iudicaret, fuisse rerum imaginem futurarum, siue illos predicatores euangelii promittit, quorum imaginem in uituli figura Lucas euangelista suscipit, qui non mugitibus aera uerberarent sed orbem terrarum dominice. Fidei predicatione complerent, siue illos magis uitulos debemus auertere, qui animas suas in hostiam suauitatis, sacris altaribus obtulerunt. Nam et pater Augustinus, cum de figuris illis euangelicis ageretur, quodam loco ipsum dominum uitulum dicit, qui se hostiam obtulit pro salute cunctorum. Qua propter siue de adulescentibus siue de praecatoribus siue de martyribus sentiatur, tales tantum prophaeta uitulos, altaribus domini potuit promittere, quos Christianae religioni nouerat conuenire. Vitulus Christus in euangelio, adducite uitulum saginatum et occidite, et in aliam partem, Et comminuet eos tamquam uitulum Libani. Vituli sancti fide crescentes, et a iugo legis libera colla habentes. Vituli Iudaei lasciuientes in Psalmo: Circumdederunt me uituli multi, tauri pingues obsederunt me. Tunc ergo in malam partem uituli significatio trahitur, quando petulantiam atque lasciuiam significat peruersorum. Vnde filii Israhel in deserto peruersamente idolatriam in similitudine uituli exercuerunt, et Hieroboam relicto dei templo quod erat in Hierusalem, simulacrum uituli finxit, et diuino cultu honorauit. Hinc scriptum est in Psalmo: Fecerunt uitulum in Horeb, et adorauerunt sculptilae. Horeb uero interpretatur Caluaria, ubi preterea dominum crucis patibulo carne constat occisum, ut in ipso eodemque nomine iam tunc et in illo deserto Horeb culturam domini perfidi nefanda praesumptione uiolarent, quorum posteritas erat in Caluarie loco, crucifixura dominum Christum. Illud quoque estimo considerandum, quod dixit adorauerunt sculptilae. Quia in Exodo legimus uitulum conflatilem, conlatis ornamentis monstruoso quodam iudicio fuisse formatum, sed duas res hic dictas debemus habere, id est quod uitulum adorauerint in deserto, et postea sculptilia simulacra in repromissionis terra coluerint. Quod in subsequentibus ipse dicturus est, et mutauerunt gloriam suam in similitudinem uituli manducantis foenum. Gloria eorum fuit adorata diuinitas quam infelici commutatione per dentes usque ad hoc peruenire meruerunt, ut deserentes caeli terreque creatorem deum, sibi facerent similitudinem uituli fena comedentis.

Bubali uocati per diriuationem quod sint similes boum, adeo in domiti ut proferitate iugum ceruicibus, non recipiant hos Affrica pocreat. Vri agrestes boues sunt, in Germania habentes cornua in tantum protens aut regiis mensis insigni capacitate ex eis gerulae fiant. In bubalis autem ueluris, possunt accipi superbi doctores, uel dominatores plebis qui habentes similitudinem, bonorum doctorum, in gradu uel officium quod gestant, sed superbiae tumentes. Et hi cornibus potentiae mundane potius confidentes quam in diuinum auxilium contra apostolos eligunt dominari in cleris non informis fieri gregis, quibus dominus per prophetam comminatur dicens: Vae pastoribus Israhel qui pascebant semetipsos nonne greges pascuntur a pastoribus. Lac commedabatis et lanis operiebamini et quod grassum erat occidebatis, gregem autem meum non pascebatis quod infirmum fuit non consolidastis, et quod egrotum non sanastis. Quod fractum est non alligastis, et quod abiectum est non reduxistis. Quod perierat non quesistis, sed cum austeritate imperabatis eis et cum potentia.

Imagines:

Ox (The Medieval Bestiary: Animals in the Middle Ages)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

Bos  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to browse the manuscript]

Fable of the Frog and the Ox (Steinhowel's Aesop)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

Fable of the Stag and the Ox (Steinhowel's Aesop)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

Oxen (Steinhowel's Aesop)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

The Bull and the Mouse (Steinhowel's Aesop)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

The Lion, the Bull and the Goat (Steinhowel's Aesop)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

Bull (The Medieval Bestiary: Animals in the Middle Ages)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

Iuvencus  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to browse the manuscript]

Taurus  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to browse the manuscript]

Taurus  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to browse the manuscript]

 

 


© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net
are copyrighted by Laura Gibbs, 2007. No copyright is claimed for any images.