BESTIARIA LATINA BLOG - Latin Via Fables - Zoo - Legenda
 


Basiliscus

Fontes:

xxxiii - 78 Eadem et basilisci serpentis est vis. Cyrenaica hunc generat provincia, duodecim non amplius digitorum magnitudine, candida in capite macula ut quodam diademate insignem. sibilio omnes fugat serpentes nec flexu multiplici, ut reliquae, corpus inpellit, sed celsus et erectus in medio incedens. necat frutices, non contactos modo, verum et adflatos, exurit herbas, rumpit saxa: talis vis malo est. creditum quondam ex equo occisum hasta et per eam subeunte vi non equitem modo, sed equum quoque absumptum.
79 atque huic tali monstro — saepe enim enectum concupivere reges videre — mustellarum virus exitio est: adeo naturae nihil placuit esse sine pare. inferciunt has cavernis facile cognitis soli tabe. necant illae simul odore moriunturque, et naturae pugna conficitur.

[12.4.6] Basiliscus Graece, Latine interpretatur regulus, eo quod rex serpentium sit, adeo ut eum videntes fugiant, quia olfactu suo eos necat; nam et hominem vel si aspiciat interimit. Siquidem et eius aspectu nulla avis volans inlaesa transit, sed quam procul sit, eius ore conbusta devoratur. [7] A mustelis tamen vincitur, quas illic homines inferunt cavernis in quibus delitescit; itaque eo visu fugit, quem illa persequitur et occidit. Nihil enim parens ille rerum sine remedio constituit. Est autem longitudine semipedalis; albis maculis lineatus.

Hrabanus Maurus

Bailiscus Grece Latine interpretatur regulus eo quod rex serpentium sit adeo ut eum uidentes fugiant quia olfactu suo eos necat nam et hominem uel si aspiciat interimit, siquidem et eius aspectu nulla auis uolans inlaesa transit. Sed quam procul sit eius ore combusta deuoratur. A mustelis tamen uincitur quas illic homines inferunt caurnis in quibus delitescunt. Itaque ea uisa fugit, quem ille persequitur et occidit. Nihil enim parens ille rerum sine remedio constituit. Est autem longitudine semipedalis albis maculis lineatus. [...] Basiliscus autem diabolum significat qui nequitiae suae uenenio palam interficit, incautos sed idem superatur cum ceteris noxiis animantibus a milite Christi spem suam totam in ipso ponente cuius uirtus omnes aduersarias potestates superat atque conculcat. De hoc quoque propheta in Psalmis dicit: Super aspidem et basilicum ambulabis et conculcabis leonem et draconem. Hic iam diuina uirtus exprimitur quae tantis rebus seuientibus imperauit. Nam omnia ista nomina diabolo congruenter aptantur. Aspis est dum occulte percutit. Basiliscus cum palam uenena disseminat. Leo dum persequitur innocentes. Draconum neglegentes impia uoracitate degluttit. Verum haec omnia in glorioso aduentu domini pedibus ipsius prostrata iacuerunt solus enim tam ferocia ualuit subdere qui patri coaeternus et consubstantialis secundum diuinitatem probatur existere. Haec si diligenter sanctorum patrum predicatione tractemus nec aliqua dementium heretica prauitate turbemur. Omnia nobis sicut dicta sunt absoluta ueritate constabit.

Imagines:

Basilisk (The Medieval Bestiary: Animals in the Middle Ages)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

image: basiliscus

Basilisk  (Aberdeen Bestiary)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

Basilisk (Steinhowel's Aesop)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

Basilisk  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to browse the manuscript]

 

 


© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net
are copyrighted by Laura Gibbs, 2007. No copyright is claimed for any images.