BESTIARIA LATINA BLOG - Latin Via Fables - Zoo - Legenda
 


Assida, Struthio

Fontes:

i - 1 Sequitur natura avium, quarum grandissimi et paene bestiarum generis struthocameli Africi vel Aethiopici altitudinem equitis insidentis equo excedunt, celeritatem vincunt, ad hoc demum datis pinnis, ut currentem adiuvent. cetero non sunt volucres nec a terra attolluntur. ungulae iis cervinis similes, quibus dimicant, bisulcae et conprehendendis lapidibus utiles, quos in fuga contra sequentes ingerunt pedibus.
2 concoquendi sine dilectu devorata mira natura, sed non minus stoliditas in tanta reliqui corporis altitudine, cum colla frutice occultaverint, latere sese existimantium. praemia ex iis ova, propter amplitudinem pro quibusdam habita vasis, conosque bellicos et galeas adornantes pinnae.

XXVII. ASIDA
Item est animal quod dicitur asida, quod graeci struthiocamelon, latini struthionem dicunt. De isto animali Hieremias propheta dicit: Et asida in caelo cognouit tempus suum. Physiologus dicit hoc quasi uolturium esse; habet quidem pennas sed non uolat sicut caeterae aues; pedes uero habet similes camelo, et ideo graece structocamelon dicitur. Hoc ergo animal, cum uenerit tempus suum ut oua pariat, eleuat oculos suos in caelum et uidet si stella illa quae dicitur Uirgilia ascendit; non enim ponit oua sua in terra nisi quando stella illa oritur in caelo. De qua stella dicit Hiob: Qui facit Uirgiliam et septentrionalem et destrum et promptuaria austri. Tempore enim suo oritur Uirgilia stella in caelo, id est quando messes florent et aestas est, circa mensem iunium; tunc asida, cum uiderit Uirgiliam ascendisse in caelo, fodit in terrra et ibi ponit oua sua et cooperit ea de sabulone in eremo; cum autem ascenderit de loco illo, statim obliuiscitur et non redit ad oua sua. Est enim hoc animal naturaliter obliuiosum; et ideo tempore aestatis generat oua et obruit illa de arena ut, quod illa factura esset, sedens super oua sua et ex fetu suo, eduxeret pullos suos: hoc ei temporis tranquillitas et aeris temperies praestare uidetur, ut aestate calefacta arena excoquat oua et excludat pullos illos.
Si ergo asida agnoscit tempus suum et eleuat oculos suos in caelum, et obliuiscitur posteritatis suae, quanto magis nos oportet agnoscere tempus nostrum, obliuisce terrena et sequi caelestia, et eleuare oculos cordis nostri? dicente apostolo: Quae retro sunt obliuiscens, ad destinatum contendo brauium supernae uocationis. Et dominus in euangelio dicit: Qui diligit patrem aut matrem aut filios plus quam me, non est me dignus. Et illi qui excusabat se propter sepulturam patris dicit: Dimitte mortuos sepelire mortuos suos, tu autem ueni sequere me.

[12.7.20] Struthio Graeco nomine dicitur, quod animal in similitudine avis pinnas habere videtur; tamen de terra altius non elevatur. Ova sua fovere neglegit; sed proiecta tantummodo fotu pulveris animantur.

Strutio Greco nomine dicitur, quod animal in similitudine auis pennas habere uidetur tamen de terra altius non eleuatur, oua sua fouere neglegit, sed proiecta tantummodo fotu pulueris animatur. Per strutionem mystice hypocritae significantur. Vnde per prophetam dicitur: Glorificauit me bestia agri dracones et strutiones. Quid enim draconum nomine nisi in aperto malitiosae mentes exprimuntur, quae per terram semper infimis cogitationionibus repunt. Quid uero per strutionis uocabulum nisi hi qui se bonos simulant designantur qui sanctitatis uitam quasi uolatus pennam per speciem retinent et per opera non exercent. Glorificari itaque se dominus a dracone uel strutione asserit quia et aperte malos et ficte bonos plerumque ad sua obsequia ex intima congitatione conuertit uel certe agri bestia dominum id est dracones strutionesque glorificant. Cum fidem quae in illo est, ea quae in hoc mundo dudum menbrum diaboli fuerat gentilitas exaltat, qua propter malitiam draconum nomine exprobrat et propter hipochrisin uocabulo strutionum notat, quasi enim pennas accepit gentilitas sed uolare non potuit quae et naturam rationis habuit, et actionem rationis ignorauit. Potest etiam strutio hereticos uel philosophos qui quasi cum pennis sapientiae se exaltare uolunt, sed tamen non euolant. Vnde in Esaia dicitur: Et erit cubile draconum et pascua strutionum. [...] Strutio auis quidem est sed uolare non potest totamque uitam suam circa terram occupat quales sunt quidam deo militantes et seculi negotiis se inplicantes.

Imagines:

Ostrich (The Medieval Bestiary: Animals in the Middle Ages)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

Assida  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to browse the manuscript]

 

 


© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net
are copyrighted by Laura Gibbs, 2007. No copyright is claimed for any images.