BESTIARIA LATINA BLOG - Latin Via Fables - Zoo - Legenda
 


Aspis

Proverbia:

Fontes:

xxxv - 85 colla aspidum intumescere, nullo ictus remedio praeterquam si confestim partes contactae amputentur.

XXVI. MUSTELA ET ASPIS
De mustela praecipit lex non manducare, quia immundum animal est. Physiologus dicit quoniam mustela semen masculi per os accipit et sic in utero habet; tempore uero pariendi per aures generat. Sic sunt aliquanti fidelium: libenter quidem accipiunt uerbi diuini semen, sed inobedientes effecti praetermittunt et dissimulant quae audiernunt.
Isti tales non solum mustelae comparantur, sed etiam aspidi surdae, quae obturat aures suas et non audit uocem incantantis. Physiologus dicit quoniam aspis hanc habet naturam ut si, quando aduenerit aliquis homo ad speluncam ubi habitat aspis, et praecantauerit eam omnibus carminibus suis ut exeat de cauernis suis, illa uero, ne audiat uocem incantantis, ponit caput suum ad terram, et unam quidem aurem praemit in terram, alteram uero aurem de cauda sua obturat.
Tales sunt istius mundi homines diuites, qui unam quidem aurem suam deprimunt in terrenis desideriis; aliam uero, posterioribus peccatis suis peccata noua semper addentes, obturant; et ita fit ut non audiant uocem incantantis, hoc est praedicatores. Et hoc quidem solum aspides faciunt, quod aures obturant. Isti uero et oculos excaecant terrenis cupiditatibus et rapinis, ita ut nec auribus audire uelint diunina mandata et seruare, nec oculis attendere in caelum et cogitare de illo qui est super caelum, et facit bonitatem et iustitiam. Hi qui nunc deum per preadicatores et diuninas scripturas audire nolunt, audient eum in die iuidicii, dicentem: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui praeparauit diabolo et angelis eius.

[12.4.12] Aspis vocata, quod morsu venena inmittat et spargat; IOS enim Graeci venenum dicunt: et inde aspis, quod morsu venenato interimat. Huius diversa genera et species, et dispares effectus ad nocendum. Fertur autem aspis, cum coeperit pati incantatorem, qui eam quibusdam carminibus propriis evocat ut eam de caverna producat: illa, cum exire noluerit, unam aurem in terram premit, alteram cauda obturat et operit, atque [ita] voces illas magicas non audiens non exit ad incantantem.

Aspis uocatus quod morsu uenena inmittat et spargat. Ios enim Greci uenenum dicunt, et inde aspis quod morsu uenenato interimat, huius diuersa genera et speties et dipsar effectus ad nocendum. Fertur autem aspis cum ceperit pati incantatorem qui eam quibusdam carminibus propriis euocat ut eam de cauerna producat, illa cum exire noluerit unam aurem in terram premit alteram cauda obdurat et operit atque ita uoces illas magicas non audiens non exiit ad incantantem. De quo dicit Psalmista: Ira illis secundum similitudinem serpentis sicut aspidis surdae et obdurantes aures suas quae non exaudiet uocem incantantium et ueneficia quae incantantur a sapiente. Cui serpente ira Iudeorum per similitudinem nimis aptissimam diffinitur obstinata quippe hominum ira in reuocabilis est qui nec docentium predicationes exaudiant procurant sibi uoluntariam surditatem cui malo consuetudo aspidis conparatur quae ne uerba incantantis exaudiat suas que latebras derelinquat. Vnam aurem caudae suae inflexione dicitur obdurare. Alteram uero in terram deprimere cui merito Iudaei comparati sunt qui cordis auribus obduratis sanctae scripturae audire noluerunt saluberrimam iussionem. Obdurare enim a sacerdotibus tractum est qui aures suos turae replebant ne peregrinas uerbis intercedentibus confusa carminum memoria turbaretur.

Imagines:

Asp (The Medieval Bestiary: Animals in the Middle Ages)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

Asp  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to browse the manuscript]

Aspis  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to browse the manuscript]

 

 


© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net
are copyrighted by Laura Gibbs, 2007. No copyright is claimed for any images.