BESTIARIA LATINA BLOG - Latin Via Fables - Zoo - Legenda
 


Asinus

Legenda:

Proverbia:

Fontes:

[12.1.38] Asinus et asellus a sedendo dictus, quasi asedus: sed hoc nomen, quod magis equis conveniebat, ideo hoc animal sumpsit quia priusquam equos caperent homines, huic praesidere coeperunt. Animal quippe tardum et nulla ratione renitens, statim ut voluit sibi homo substravit.

[12.1.40] Asinos Arcadicos dictos, eo quod ab Arcadia primum vecti sunt magni et alti. Minor autem asellus agro plus necessarius est, quia et laborem tolerat et neglegentiam propemodum non recusat.

Asinus et asellus a sedendo dictus quasi aseddus, sed hoc nomen quod magis equis conueniebat, ideo hoc animal sumpsit quia priusquam equos caperent homines huic praesidere ceperunt. Animal quippe tardum et nulla ratione renitens statim ut uoluit sibi homo substrauit. Asinorum quoque uel asinarum nomine, aliquando luxuriosorum petulantia, aliquando mansuetudo simplicium, aliquando stultia gentilium designatur. Asinus enim misticae quod brutum et libidinosum est, animal aut gentilem populum ut diximus significat super quem dominus sedere dignatus est, ad Hierosolimam tendens ut eum sibi subiectum faceret et ad celestem patriam perduceret stultum homine, et luxuriam istius mundi tantum modo sectantem. Vnde Iacob ad Isachar filium suum qui interpretatur merces ait: Isachar asinus fortis accubans inter terminos. Vidit requiem quod esset bona et terram quod optima et subposuit humerum suum ad portandum factus que est tribuus seruiens. Gentilis ergo populus quem dominus sanguinis sui praecio mercatus est. Prius quasi brutum et luxuriosum animal erat nullaque ratione subsistens, nunc uero fortis est, saluatori nostro mentis occulta subigens ac redemptoris dominio colla subiciendo, lugum disciplinae euangelicae perferet. Vnde et factus est tributis seruiens, hoc est regi et Christo suo fidei bona operumque bonorum munera offerens. Item asinus homo stultus in Deuteronomio: Non arabis in boue et asino, id est stultum in predicatione sapienti non soties. Ninus sinagogam Iudeorum. In Genesi: Ligans ad uineam pullum suum et ad uitem o fili mi asinam suam. Asinus corpus hominis unde in liber Iudicum scriptum est: Qui ascenditis super nitentes asinos. Item ibidem asina filia Caleph quae animae gerit imaginem dicitur cumque suspirasset sedens in asino. Primogenita asini exordia uitae luxuriose ut in Exodo: Primogenita asini redimes oue. Tunc enim stultum hominem significat asinus quando peccati onera portantem et usque ad finem uitae libidines carnis exercentem demonstrat. Vnde scriptum est quod Ana dum pasceret asinos patris sui Esebon inueniret aquas calidas in deserto. Hinc de luxuriosis per prophetam dicitur: Quroum carnes sunt ut carnes asinorum.

Imagines:

  Ass (The Medieval Bestiary: Animals in the Middle Ages)
Asinus  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to browse the manuscript]

Fable of the Donkey and the Lion (Steinhowel's Aesop)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

Fable of the Donkey and the Drum (Steinhowel's Aesop)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

Fable of the Donkey and the Boar (Steinhowel's Aesop)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

Fable of the Donkey and His Master (Steinhowel's Aesop)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

Fable of the Donkey and the Wolf (Steinhowel's Aesop)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

 

 


© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net
are copyrighted by Laura Gibbs, 2007. No copyright is claimed for any images.