BESTIARIA LATINA BLOG - Latin Via Fables - Zoo - Legenda
 


Aries, Agnus, Ovis, Vervex

Pliny's Natural History: Book 8

lxxii - 187 Magna et pecori gratia vel in placamentis deorum vel in usu vellerum. ut boves victum hominum excolunt, ita corporum tutela pecori debetur. generatio bimis utrimque ad novenos annos, quibusdam et ad X; primiparis minores fetus. coitus omnibus ab arcturi occasu, id est a. d. III idus Maias, ad aquilae occasum, id est X kal. Augustas. gerunt partum diebus CL; postea concepti invalidi. cordos vocabant antiqui post id tempus natos. multi hibernos agnos praeferunt vernis, quoniam magis intersit ante solstitium quam ante brumam firmos esse, solumque hoc animal utiliter bruma nasci.

188 arieti naturale agnas fastidire, senectam ovium consectari, et ipse melior senecta, mutilus quoque utilior. ferocia eius cohibetur cornu iuxta aurem terebrato. dextro teste praeligato feminas generat, laevo mares. tonitrua solitariis ovibus abortus inferunt; remedium congregare eas, ut coetu iuventur.

189 aquilonis flatu mares concipi dicunt, austri feminas, atque in eo genere arietum maxime spectantur ora, quia cuius coloris sub lingua habuere venas, eius et lanicium in fetu est variumque, si plures fuere. et mutatio aquarum potusque variat.
Ovium summa genera duo, tectum et colonicum, illud mollius, hoc in pascuo delicatius, quippe non tectum rubis vexatur. operimenta ei ex Arabicis praecipua.

lxxiii - 190 lana autem laudatissima Apula et quae in Italia Graeci pecoris appellatur, alibi Italica; tertium locum Milesiae oves optinent. Apulae breves villo nec nisi paenulis celebres; circa Tarentum Canusiumque summam nobilitatem habent, in Asia vero eodem genere Laudiceae. alba Circumpadanis nulla praefertur, nec libra centenos nummos ad hoc aevi excessit ulla.

191 oves non ubique tondentur; durat quibusdam in locis vellendi mos. colorum plura genera, quippe cum desint etiam nomina iis quas nativas appellant aliquot modis: Hispania nigri velleris praecipuas habet, Pollentia iuxta Alpes cani, Asia rutili, quas Erythraeas vocant, item Baetica, Canusium fulvi, Tarentum et suae pulliginis. sucidis omnibus medicata vis. Histriae Liburniaeque pilo propior quam lanae, pexis aliena vestibus et quam Salacia scutulato textu commendat in Lusitania. similis circa Piscinas provinciae Narbonensis, similis et in Aegypto, ex qua vestis detrita usu pingitur rursusque aevo durat. est et hirtae pilo crasso in tapetis antiquissima gratia iam; certe iis usos Homerus auctor est. aliter haec Galli pingunt, aliter Parthorum gentes.

192 lanae et per se coactae vestem faciunt et, si addatur acetum, etiam ferro resistunt, immo vero etiam ignibus novissimo sui purgamento. quippe aenis polientium extracta in tomenti usum veniunt, Galliarum, ut arbitror, invento; certe Gallicis hodie nominibus discernitur.

193 nec facile dixerim qua id aetate coeperit; antiquis enim torus e stramento erat, qualiter etiam nunc in castris. gausapae patris mei memoria coepere, amphimallia nostra sicut villosa etiam ventralia. nam tunica lati clavi in modum gausapae texi nunc primum incipit. lanarum nigrae nullum colorem bibunt. de reliquarum infectu suis locis dicemus in conchyliis maris aut herbarum natura.

lxxiv - 194 Lanam in colu et fuso Tanaquilis, quae eadem Gaia Caecilia vocata est, in templo Sancus durasse prodente se auctor est M. Varro factamque ab ea togam regiam undulatam in aede Fortunae, qua Ser. Tullius fuerat usus. inde factum ut nubentes virgines comitaretur colus compta et fusus cum stamine. ea prima texuit rectam tunicam, quales cum toga pura tironi induuntur novaeque nuptae.

195 undulata vestis prima e lautissimis fuit; inde sororiculata defluxit. togas rasas Phryxianas Divi Augusti novissimis temporibus coepisse scribit Fenestella. crebrae papaveratae antiquiorem habent originem iam sub Lucili poeta in Torquato notatae. praetextae apud Etruscos originem invenere. trabeis usos accipio reges; pictae vestes iam apud Homerum sunt iis, et inde triumphales natae.

196 acu facere id Phryges invenerunt, ideoque Phrygioniae appellatae sunt. aurum intexere in eadem Asia invenit Attalus rex, unde nomen Attalicis. colores diversos picturae intexere Babylon maxime celebravit et nomen inposuit. plurimis vero liceis texere, quae polymita appellant, Alexandria instituit, scutulis dividere Gallia. Metellus Scipio tricliniaria Babylonica sestertium octingentis milibus venisse iam tunc ponit in Catonis criminibus, quae Neroni principi quadragiens sestertio nuper stetere.

197 Servi Tulli praetextae, quibus signum Fortunae ab eo dicatae coopertum erat, duravere ad Seiani exitum, mirumque fuit neque diffluxisse eas neque teredinum iniurias sensisse annis quingentis sexaginta. vidimus iam et viventium vellera purpura, cocco, conchylio sesquipedalibus libris infecta, velut illa sic nasci cogente luxuria.

lxxv - 198 In ipsa ove satis generositas ostenditur brevitate crurum, ventris vestitu. is quibus nudus esset, apicas vocabant damnabantque. Syriae cubitales ovium caudae plurimumque in ea parte lanicii. castrari agnos nisi quinquemenstres praematurum existimatur.

199 Est in Hispania, sed maxime Corsica, non absimile pecori genus musmonum, caprino villo quam pecoris velleri propius, quorum e genere et ovibus natos prisci umbros vocaverunt. infirmissimum pecori caput, quam ob rem aversum a sole pasci cogendum, quoniam stultissima animalium lanata: qua timuere ingredit, unum cornu raptum sequuntur. vita longissima anni X, in Aethiopia XIII. capris eodem loco XI, in reliquo orbe plurimum octoni. utrumque genus intra quartum coitum inpletur.


© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net
are copyrighted by Laura Gibbs, 2007. No copyright is claimed for any images.