BESTIARIA LATINA BLOG - Latin Via Fables - Zoo - Legenda
 


Aries, Agnus, Ovis, Vervex

Legenda:

Proverbia:

Fontes:

[12.1.9] Ovis molle pecus lanis, corpore inerme, animo placidum, ab oblatione dictum; eo quod apud veteres [in] initio non tauri, sed oves in sacrificio mactarentur. Ex his quasdam bidentes vocant, eas quae inter octo dentes duos altiores habent, quas maxime gentiles in sacrificium offerebant.

[12.1.10] Vervex vel a viribus dictus, quod ceteris ovibus sit fortior; vel quod sit vir, id est masculus; vel quod vermem in capite habeat, quorum excitati pruritu invicem se concutiunt, et pugnantes cum magno impetu feriunt.

[12.1.11] Aries vel APO TOU AREOS, id est a Marte, vocatus: unde apud nos in gregibus masculi mares dicuntur: sive quod hoc pecus a gentilibus primum aris est immolatum. Aries, quod inponeretur aris. Vnde est illud (Sedul. 1,115): Aries mactatur ad aram.

[12.1.12] Agnum quamquam et Graeci vocent APO TOU AGNOU, quasi pium, Latini autem ideo hoc nomen habere putant, eo quod prae ceteris animantibus matrem agnoscat; adeo ut etiam si in magno grege erraverit, statim balatu recognoscat vocem parentis.

Oues electum populum Christianum significant. Sicut in euangelio dominus Petro dicit apostolo: Pasce oues meas. Quid ideo comparantur ouibus. Quoniam se praestante domino in noxia conuersatione moderantur, deinde exubias sine aliquo sensu doloris amittunt. Nam sicut ouis tondentem se non increpat, ita nec iustus cupiditatem se expoliantis accusat.

Ouis molle pecus lanis corpore in erme, animo placidum ab oblatione dictum, eo quod apud ueteres in initio non tauros sed oues in sacrificio mactarentur. Ex his quasdam bidentes uocant eas quae inter octo dentes duos altiores habent, quas maxime gentiles in sacrificium offerebant. Oues autem ut diximus innocentes et simplices quosque in populo Christiano significant, necnon et ipsius domini aliquando mansuetudinem et patientiam ouis typice demonstrat, ut est illud Esaiae de innocenti morte saluatoris. Sicut ouis inquit ad occisionem ducetur et non aperiet os suum. Oues populi fideles in euangelio: Oues meae uocem meam audient. Et in Psalmo: Omnia subiecisti sub pedibus eius oues et boues. Oues duae significant populos gentium quas nutriet homo id est Christus, de quo legitur in propheta in diebus illis nutriet homo uaccam boum et duas oues et prae ubertate lactis comedet butyrum. Item oues reprobi in Psalmo: Sicut oues in inferno posite sunt et mors depascet eas, id est diabolus.

Verbix uel a uiribus dictus, quod ceteris ouibus sit fortior, uel quod sit uir id est masculus, uel quod uermes in capite habeant quorum excitati pruritu inuicem se concutiunt expugnantes cum magno impetu feriunt. Sic et aries uel a potu areos id est amare uocatus. Vnde apud nos in gregibus masculi mares dicuntur siue quod hoc pecus a gentilibus primum aris est immolatum, unde est illud: Aries mactatur ad Aram. Arietes autem significant apostolos uel ecclesiarum principes. Vnde in Esaia legitur: Arietes Nabaioht ministrabunt tibi. Et in Psalterio: Ad fertae domino filios arietum, hi tamquam duces gregum incaulas domini perduxerunt populum Christianum. Filios autem arietum offerendos dicit, quos apostoli recta praedicatione genuerunt, non qui prauo dogmate probantur extranei. Arietes autem bene sunt apostolis comparati, quoniam ut diximus animalia ipsa plurimum fronte ualent et obiecta semper inpingendo deiciunt quod praedicando fecerunt apostoli, qui diuersas superstitiones et idola firmissima celestis, uerbi quadam fronte ruperunt. Aries enim dictus est quasi a fronte ruens. Et in aliam partem arietes principes sunt praui de quo legitur in Ezechihel: Cum hedis et agnis et arietibus.

Agnum quem Greci uocant a potu agno quasi pium, Latini autem hoc nomen habere putant eo quod preceteris animantibus matrem agnoscat, ad eo ut etiam si in magno grege errauerit statim balatu recognoscat uocem parentis. Agnus autem aut personam saluatoris nostri mystice gerit cuius mors innocens saluauit genus humanum. De quo Iohannes ait: Ecce agnes dei ecce qui tollit peccata mundi, aut cuiuslibet catholici uitam innoxiam qui matris suae hoc est aecclesiae uocem agnoscens oboediendo eius adheret lateri et oboedit mandatis. Agni sancti in euangelio pasce agnos meos. Agni homines lasciuientes in Esaia incrassatus est. Gladius meus de sanguine agnorum et hyrcorum. Agna uita actiua in Leuitico agat penitentiam et oferat agnam de grege siue capram quae est contemplatiuae uitae figura. Septem agni et septem agnae quae in lege deo in sacrificium offerri precipiuntur sanctorum omnium plenitudinem uel operis innocentiae obtinent mysterium.

Ouile ouium ecclesia est, ut in euangelio: Et fiat unum ouile et unus pastor. Pastor Christus, ut in euangelio: Ego sum pastor bonus. Pastores apostoli uel ceteri principes ecclesiarum, ut in propheta: Dabo uobis inquit pastores, secundum cor meum, et pascent uos scientia et doctrina. Pastores sacerdotes improbi, ut in Hieremia: Grex dispersus, quia non est qui dispersa colligat et cetera. Custos dominus, in Iob: Tibi peccaui o custos hominum. In Esaia: Custos quid de nocte custos quid de nocte. Custodes apostoli uel ceteri predicatores. In Esaia: Super muros tuos Hierusalem consitutui custodes tota die et tota nocte. Mercennarii populus Iudeorum. In euangelio, Quanti mercennarii in domo patris mei abundant panibus. Inquilinus hereticus mercennarius populus Iudeorum in Leuitico: Inquilinus sacerdotis et mercennarius non comedet, ex eo hoc est ex sacrificio corporis domini.

Imagines:

Sheep (The Medieval Bestiary: Animals in the Middle Ages)
Ram (The Medieval Bestiary: Animals in the Middle Ages)
Lamb (The Medieval Bestiary: Animals in the Middle Ages)
Ovis  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to browse the manuscript]

image: aries

Ram  (Aberdeen Bestiary)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

Ovis  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to browse the manuscript]

Agnus  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to browse the manuscript]

Vervex  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to browse the manuscript]

Fable of the Sheep and the Wolves (Steinhowel's Aesop)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

Fable of the Lamb and the Wolf (Steinhowel's Aesop)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

Fable of the Wethers and the Butcher (Steinhowel's Aesop)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

 

 


© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net
are copyrighted by Laura Gibbs, 2007. No copyright is claimed for any images.