BESTIARIA LATINA BLOG - Latin Via Fables - Zoo - Legenda
 


Ardea

Fontes:

[12.7.21] Ardea vocata quasi ardua, id est propter altos volatus. Lucanus (5,554): Quodque ausa volare Ardea. Formidat enim imbres, et supra nubes evolat, ut procellas nubium sentire non possit. Cum autem altius volaverit, significat tempestatem. Hanc multi Tantalum nominant.

[12.7.28] Diomedias aves a sociis Diomedis appellatas, quos ferunt fabulae in easdem volucres fuisse conversos; forma fulicae similes, magnitudine cygnorum, colore candido, duris et grandibus rostris. Sunt autem circa Apuliam in insula Diomedia inter scopulos litorum et saxa volitantes; iudicant inter suos et advenas. [29] Nam si Graecus est, propius accedunt et blandiunt; si alienigena, morsu inpugnant et vulnerant, lacrimosis quasi vocibus dolentes vel suam mutationem vel regis interitum. Nam Diomedes ab Illyriis interemptus est. Haec autem aves Latine Diomediae vocantur, Graeci eas ERODIOUS dicunt. [30] Memnonides aves Aegyptiae appellatae a loco, ubi Memnon periit. Nam catervatim advolare dicuntur ex Aegypto ad Ilium iuxta Memnonis sepulchrum, et proinde eas Ilienses Memnonias vocant. Quinto autem anno ad Ilium veniunt, et cum biduo circumvolaverint, tertia die ineuntes pugnam vicissim se unguibus rostrisque dilacerant.

Ardea uocata quasi ardua id est propter altus uolatus. Lucanus: Quodque ausu uolare ardea, formidat enim imbres et supra nubes euolat ut pro cellas nubium sentire non possit. Cum autem altius uolauerit significat tempestatem hanc multi tantulum nominant. Haec auis potest significare animas electorum quae formidantes per turbationem huius saeculi ne forte pro cellis persecutionum instigante diabolo inuoluantur intentionem suam, super omnia temporalia ad serenitatem patriae caelestis ubi assiduae dei uultus conspicitur mentes suas eleuant.

Imagines:

Heron (The Medieval Bestiary: Animals in the Middle Ages)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

image: ardea

Heron  (Aberdeen Bestiary)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

Ardea  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to browse the manuscript]

Diomedes Bird  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to browse the manuscript]


© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net
are copyrighted by Laura Gibbs, 2007. No copyright is claimed for any images.