BESTIARIA LATINA BLOG - Latin Via Fables - Zoo - Legenda
 


Araneus

Legenda:

Proverbia:

Fontes:

103 ruinis inminentibus musculi praemigrant, aranei cum telis primi cadunt.

[12.5.2] Aranea vermis aeris, ab aeris nutrimento cognominata; quae exiguo corpore longa fila deducit, et telae semper intenta numquam desinit laborare, perpetuum sustinens in sua arte suspendium.

Aranea uero humanam fragilitatem significat, unde est illud in Psalmo: Et tabescere fecisti sicut araneam animam eius. Aranea uero corpus habet tenue, in terra non habitat, sed per loca altiora telas quasdam tenuissima uiscerum digestioni contexit, sicut et a quibusdam uermibus sericum dicitur ex filari, huic ergo exiguo corpusculo, recte conuersi et afflicti anima comparatur, que longis obseruationibus uigiliisque fatigatur, terrena deserens, subtilissima operationes uirtutum, diuino timore ea uiuificatus efficit. Post haec re uertitur ad illud suae propositionis initium que licet increpetur, licet tabefiat tamen fragilitate humanitatis diuersarum uarietate confunditur. Item aranea, fraudem diaboli signat, ut in Esaia: Telas araneae texuerit.

Imagines:

Araneus  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to browse the manuscript]

 


© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net
are copyrighted by Laura Gibbs, 2007. No copyright is claimed for any images.