BESTIARIA LATINA BLOG - Latin Via Fables - Zoo - Legenda
 


Aquila

Legenda:

Proverbia:

Fontes:

VIII. AQUILA
De aquila Dauid in psalmo centesimo secundo: Renouabitur ut aquilae iuuentus tua. Physiologus dicit aquilam talem habere naturam: cum senuerit, grauantur alae eius, et obducuntur oculi eius caligine; tunc quaerit fontem aquae, et contra eum fontem euolat in altum usque ad aerem solis, et ibi incendit alas suas, et caliginem oculorum comburit de radio solis; tunc demum descendens ad fontem trina uice se mergit, et statim renouatur tota, ita ut alarum uigore et oculorum splendore multum melius reouetur.
Ergo et tu, homo, siue Iudaeus siue gentilis, qui uestimentum habes uetus, et caligantur oculi cordis tui, quaere spiritalem fontem domini, qui dixit: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto, non potest intrare in regnum die caelorum. Nisi ergo: Baptizatus fueris in nomine patris et filii et spiritus sancti, et sustuleris oculos cordis tui ad dominum, qui est sol iustitiae, non renouabitur ut aquilae iuuentus tua.

VIII. DE AQUILA
David in psalmo centesimo secundo: Renovabitur sicut aquilae iuventus tua. Phisiologus dicit de aquila quoniam cum senuerit, gravantur ale eius, et oculi eius caliginant. Quid ergo facit? querit fontem aque, et evolat in aera solis, et incendit alas suas et caliginem oculorum suorum; et discendit in fontem, et tingit se per ter, et renovabitur et novus efficitur.
Ergo et tu, si vestitum habes veterem, et caliginant oculi cordis tui, quere spiritalem fontem dominum; quid: Me derelinquerunt fontem aque vite et cetera. Et evolans in altitudinem solis iustitie, qui est Christus Ihesus (sicut apostolus dicit), et ipse incendet vetus vestimentum tuum diabuli. Propterea et duo presbiteri illi in Danielo sic audierunt inveterate dierum malorum, et baptizare in sempiterno fonte, expolians veterem hominem cum actibus suis, et induens novum: Qui secundum dominum creatus est, sicut apostolus dicit. Propterea et David ait: Renovabitur sicut aquile iuventus tua.

[12.7.10] Aquila ab acumine oculorum vocata. Tanti enim contuitus esse dicitur, ut cum super maria inmobili pinna feratur nec humanis pateat obtutibus, de tanta sublimitate pisciculos natare videat, ac tormenti instar descendens raptam praedam pinnis ad litus pertrahat. [11] Nam et contra radium solis fertur obtutum non flectere; unde et pullos suos ungue suspensos radiis solis obicit, et quos viderit inmobilem tenere aciem, ut dignos genere conservat; si quos vero inflectere obtutum, quasi degeneres abicit.

Aquila ab acumine oculorum uocata, tanti enim contuitus esse dicitur, ut cum super maria immobili penna feratur. Nec humanis pateat obtutibus, de tanta sublimitate pisciculos natare uideat actor menti instar descendes raptam praedam pennis ad litus pertrahat. Nam et contra radium solis fertur obtutum non flectere. Vnde et pullos suos ungue suspensos radiis solis obicit, et quos uiderit immobilem tenere aciem ut dignos genere conseruat, si quos uero inflectere obtutum quasi degeneris abicit. In scriptura sacra uocabulo aquilae. Aliquando maligni spiritus raptores animarum. Aliquando presentis saeculi potestates. Aliquando uero uel subtilissimae sanctorum intellegentiae. Vel incarnatus dominus ima celeriter transuolans. et mox summa repetens designatur. Aquilarum nomine insidiatores spiritus exprimuntur. Hieremia attestante qui ait: Velociores fuerunt persecutores nostri aquilis caeli. Aquilae uocabulo potestos terraria figuratur, unde per Hiezechiel prophetam dicitur: Aquila grandis magnarum alarum longo menbrorum ductu plena plumis et uarietate. Venit ad Libanum, et tulit medullam cedri et summitatem frondium eius euulsit. Aquilae uocabulo uel subtilis sanctorum intellegentia, uel uolatus dominicae ascensionis exprimitur. Vnde isdem propheta cum sub animalium specie euangelistas quattuor seuidisse disscriberet in eis sibi hominis, leonis, bouis, et aquilae faciem apparuisse testatur. Quartum proculdubio animal, Iohannem per aquilam signans, qui uolando terram deseruit, quia per subtilem intellegentiam, interna mysteria uerborum uidendo penetrauit. Cunctarum quippe auium uisus, acies aquilae superat, ita ut solis radios fixos in se eius oculos nulla lucis suae coruscatione uerberans claudat. Ad preceptum ergo dei eleuatur aquila, dum iussionibus diuinis obtemperans in supernis suspenditur fidelium uita, quae et in arduis nidum ponere dicitur, que desideria terrena despiciens, spe iam de caelestibus nutritur. In arduis nidum ponit quia habitationem mentis suae, in abiecta et infima conuersatione, non constrauit. Aquila dominus in Deuteronomio: Sicut aquila protegit nidum suum, et super pullos suos consedit et reliqua. Aquila diunitas filii dei, in Salomone: Tria sunt difficilia mihi, et quartum ponitus ignoro, et cetera. Aquila sancti in Iob: Numquid ad preceptum meum eleuabitur aquila. Et in arduis ponet nidum sibi. Et in euangelio legitur: Vbicumque fuerit corpus illic congregabuntur et aquilae. Aquila diabolus uelanti Christus in Hiezechiel: Et ecce aquila una grandis. Aquila gens impia uel ciuitas lin aliorum depredatione decurrens. Et per Micheam contra Samariam dicitur: Dilata sicut aquila caluitium tuum.

Imagines:

Eagle (The Medieval Bestiary: Animals in the Middle Ages)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

image: aquila

Eagle  (Aberdeen Bestiary)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

Eagle  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to browse the manuscript]

Aquila  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to browse the manuscript]

Fable of the Eagle and the Fox (Steinhowel's Aesop)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

Fable of the Eagle and the Beetle (Steinhowel's Aesop)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

Fable of the Eagle and the Crow (Steinhowel's Aesop)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

Fable of the Crow and the Eagle (Steinhowel's Aesop)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

 

 


© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net
are copyrighted by Laura Gibbs, 2007. No copyright is claimed for any images.