BESTIARIA LATINA BLOG - Latin Via Fables - Zoo - Legenda
 


Apis

Legenda:

Proverbia:

Fontes:

[12.8.1] Apes dictae, vel quod se pedibus invicem alligent, vel pro eo quod sine pedibus nascuntur. Nam postea et pedes et pinnas accipiunt. Haec sollertes in generandi mellis officio adsignatas incolunt sedes, domicilia inenarrabili arte conponunt, ex variis floribus favum condunt, textisque ceris innumera prole castra replent, exercitum et reges habent, proelia movent, fumum fugiunt, tumultu exasperantur. [2] Has plerique experti sunt de boum cadaveribus nasci. Nam pro his creandis vitulorum occisorum carnes verberantur, ut [ex] putrefacto cruore vermes creentur, qui postea efficiuntur apes. Proprie tamen apes vocantur ortae de bobus, sicuti scabrones de equis, fuci de mulis, vespae de asinis. [3] Costros Graeci appellant, qui in extremis favorum partibus maiores creantur: quos aliqui reges putant. Dicti quod castra ducant. Fugus est maior ape, scabrone minor. Dictus autem fugus quod alienos labores edat, quasi fagus; depascitur enim quod non laboravit. De quo Vergilius (Georg. 4,168): Ignavum fucos pecus a praesepibus arcent.

Apes dictae uel quod se pedibus inuicem alligant uel pro eo quod sine pedibus nascuntur. Nam postea et pedes et pinnas accipiunt. Hae sollertes in generandi mellis officio ad signatas incolunt sedes, domicilia in enarrabili arte componunt ex uariis floribus fauum condunt, textisque ceris innumera prole castra replent, exercitum et reges habent, proelia mouent, fumum fugiunt, tumultu exasperantur. Has plerique experti sunt de boum cadaueribus nasci. Nam pro his creandis uitulorum occisorum carnes uerberant, ut ex putrefacto cruore uermes creentur, qui propterea efficunt apes. Propriae tamen apes uocantur ortae de bubus sicuti scrabrones de equis, fuci de mulis, uespe de asinis. Costros Greci appellant, qui in extremis fauorum partibus maiores creant, quos aliqui reges putant dicti quod castra ducant. Fucus est maior ape, scabrone minor. Dictus autem fucus quod alienos labores edat, quasi fagus. Depascitur enim quod non laborauit. De quo Virgilius: Ignauum pecus fucus a presepibus arcet. Apes formam uirginitatis siue sapientiae tenent. Vt est illud in Salomone: Vade ad apem et disce qualis operatrix sit. Aliam autem significationem habet ubi in propheta legitur: Sibilauit dominus muscae, quae est in extremo fluminis Aegypti in deserto et api quae est in terra Assur. Ibi enim typice, per muscam Pharaonem, et per apem Nabuochodonoser demonstrat, qui populum Iudaeorum peccantem dignis flagellis castigauerunt. Et in Psalmo legitur: Circumdederunt me sicut apes et exarserunt sicut ignis in spinis. Apes enim fauum circumdant, quando per domos cereas liquores dulcissimos reconduiti. Et cum sibi putant uictualia reponere, faciunt unde homines possunt sua desideria satiare, quod Iudaeos implesse manifestum est, quando rem cuncto orbi dulcissimam, a maris conatibus effecerunt. Spine saeculi peccata designant, quibus Iudaeorum populus ferociter incitatus, in delictis suis uelut ignis concrepens aestuauit. Sed in eis quoque domini gratia uindicatum est, quando de illo melle quem condiderant nescii, conuersi ad dominum suauissimae sunt repleti. Fuci enim qui alienos labores edunt igna uos et otio torpentes homines significant, qui magis ex aliorum operibus sibi pastum quam de proprio sudore exhiberi expetunt. De quibus ad Thessalonicenses Paulus scribens ait: Audiuimus autem inter uos quosdam ambulantes inquiete nihil operantes sed curiose agentes. His autem qui eiusmodi sunt denuntiamus et obsecramus in domino Ihesu Christo, utrum silentio operantes suum panem manducent.

Imagines:

Bees (The Medieval Bestiary: Animals in the Middle Ages)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

Bees  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to browse the manuscript]

Apis  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to browse the manuscript]

Fable of the Bee and Jupiter (Steinhowel's Aesop)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

 

 


© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net
are copyrighted by Laura Gibbs, 2007. No copyright is claimed for any images.