BESTIARIA LATINA BLOG - Latin Via Fables - Zoo - Legenda
 


Aper

Legenda:

Proverbia:

Fontes:

[12.1.27] Aper a feritate vocatus, ablata F littera et subrogata P. Vnde et apud Graecos SUAGROS, id est ferus, dicitur. Omne enim, quod ferum est et inmite, abusive agreste vocamus.

Aper a feritate uocatus ablata f littera et subrogata p. Vnde et apud Grecos siagros id est ferus dicitur, omne enim quod ferum est et in mitae abusiue agreste uocamus. Alii autem aprum dicunt esse nuncupatum, quod in locis asperis commoratur. Significat autem aper ferocitatem principum huius seculi. Vnde in Psalmo de uinea domini scriptum est: Exterminauit eam aperde silua, et singularis ferus de pastus est eam. Exterminauit extra terminos atque patriam suam ubique dispersit, quod ingente contigit Iudeorum. Aprum Vespasianum forsitan debemus accipere, qui illis exstitit fortis et seuus. Per hoc autem nomen significat Iudeis fuisse contrarium, qui hoc animal inter cetera habere uidebatur inmundum. De silua scilicet de gentibus quae merito siluis squalidis conparantur, quia adhuc in siti de fructuoso germine non fuerunt. Singularem autem ferum titum eius filium memorat, qui reliquias belli tanta populatione contriuit, ut gentem et ciuitatem quasi herbarum pabula terribili de pastione consumeret, necesse enim fuit hoc uineae contingere, cuius macheria uidebatur esse deposita. Spiritaliter autem aper propter ferocitatem et fortitudinem nimiam diabolus intellegi potest. De silua autem dixit: Quia cogitationes eius agrestes, auieque semper existant.

Imagines:

image: aper

Boar  (Aberdeen Bestiary)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

Boar  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to browse the manuscript]

Aper Silvestris  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to browse the manuscript]

Fable of the Boar and the Donkey (Steinhowel's Aesop)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

Aper  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to browse the manuscript]

 

 


© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net
are copyrighted by Laura Gibbs, 2007. No copyright is claimed for any images.