BESTIARIA LATINA BLOG - Latin Via Fables - Zoo - Legenda
 


Antalops

Legenda:

Fontes:

II. AUTOLOPS
Est animal acerrimum nimis, ita ut nec uenator ei possit appropinquare. Habet autem longa conua serrae figuram habentia, ita ut possit etiam arbores altas et magnas secare et ad terram deponere. Et cum sitierit, uenit ad magnum flumen Euphratem, et bibit; est autem ibi frutex qui dicitur graece herecine, habens uirgulta subtilia atque prolixa; ueniens autem incipit ludere cornibus suis ad herecinam; et dum ludit, obligat cornua sua in uirgultis eius. Cum autem diu pugnans liberare se non possit, exclamat uoce magna; audiens autem uenator uocem eius, uenit et occidit eum.
Sic et tu, homo dei, qui studes sobrius esse et castus et spiritaliter uiuere; cuius duo cornua sunt duo testamenta, per quae potes resecare et excidere a te omnia uitia corporalia -- hoc est adulterium, fornicationem, auaritiam, inuidiam, superbiam, homicidium, detractionem, ebrietatem, luxuriam, et omnem huius saeculi pompam; tunc congaudent tibi angeli et omnes uirtutes caelorum. Caue ergo, homo dei, ebrietatem, ne obligeris luxuriae et uoluptati, et interficiaris a diabolo: uinum enim et mulieres apostatare faciunt homines a deo.

II. DE AUTOLOPE
Est animal quod dicitur autolopus, acerrimum nimis, ut nec venator possit ei appropinquare. Habet autem longa cornua serre figuram habentia, ut possit precidere arbores magnas et altas, et ad terram deponere. Si autem sitierit, vadit ad terribilem Eufraten flumen, et bibit: sunt autem ibi ricine (dicuntur grece), hoc est frutices tenues ramos habentes; et venit ludens ad illam ricinum fruticem, et obligatur in ramis eius. Et clamat, volens fugere, et non potest, obligatus est enim; audiens eum autem venator, veniet et interficiet eum.
O polite nomine, hoc est cuius conversatio caelestis est, presumens duobus vis cornibus, detractationibus et voluptatibus, adversaria cupiditate et seculi pompa abstine: congaudent tibi angelorum virtutes, duo cornua duo testamenta sunt. Sed vide ne tenearis modicissime huic ricimine, hoc est frutici parvole per quam occasione vestitus, et tenearis laqueis eius, et malus venator occidet te (id est diabulus): Vinum autem et mulieres effugiet sapiens vir.

Imagines:

Antelope (The Medieval Bestiary: Animals in the Middle Ages)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

Antalops  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to browse the manuscript]

 

 


© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net
are copyrighted by Laura Gibbs, 2007. No copyright is claimed for any images.