BESTIARIA LATINA BLOG - Latin Via Fables - Zoo - Legenda
 


Anser, Auca

Pliny's Natural History: Book 10

xxvi - 51 Et anseri vigil cura Capitolio testata defenso, per id tempus canum silentio proditis rebus, quam ob causam cibaria anserum censores in primis locant. quin et fama amoris Aegii dilecta forma pueri nomine . . . Olenii et Glauces Ptolemaeo regi cithari canentis, quam eodem tempore et aries amasse proditur. potest et sapientiae videri intellectus iis esse: ita comes perpetuo adhaesisse Lacydi philosopho dicitur, nusquam ab eo, non in publico, non in balineis, non noctu, non interdiu, digressus.

xxvii - 52 Nostri sapientiores, qui eos iecoris bonitate novere. fartilibus in magnam amplitudinem crescit, exemptum quoque lacte mulso augetur. nec sine causa in quaestione est, quis tantum bonum invenerit, Scipio Metellus vir consularis an Marcus Seius eadem aetate eques Romanus. sed, quod constat, Messalinus Cotta, Messale oratoris filius, palmas pedum ex iis torrere atque patinis cum gallinaceorum cristis condire repperit; tribuetur enim a me culinis cuiusque palma cum fide.

53 mirum in hac alite a Morinis usque Romam pedibus venire. fessi proferentur ad primos; ita ceteri stipatione naturali propellunt eos. Candidorum alterum vectigal in pluma. velluntur quibusdam locis bis anno, rursus plumigeri vestiuntur. mollior quae corpori proxima, et e Germania laudatissima. candidi ibi, verum minores; gantae vocantur.

54 pretium plumae eorum in libras denarii quini. et inde crimina plerumque auxiliorum praefectis, a vigili statione ad haec aucupia dimissis cohortibus totis; eoque deliciae processere, ut sine hoc instrumento durare iam ne virorum quidem cervices possint.

xxviii - 55 Aliud repperit Syriae pars quae Commagene vocatur, adipem eorum in vase aereo cum cinnamo nive multa obrutum ac rigore gelido maceratum ad usum praeclari medicaminis, quod ab gente dicitur Commagenum.

xxix - 56 Anserini generis sunt chenalopeces et, quibus lautiores epulas non novit Britannia, chenerotes, fere ansere minores. decet tetraonas suus nitor absolutaque nigritia, in superciliis cocci rubor. alterum eorum genus vulturum magnitudinem excedit, quorum et colorem reddit, nec ulla ales, excepto struthocamelo, maius corpore inplens pondus, in tantum aucta, ut in terra quoque inmobilis prehendatur. gignunt eos Alpes et septentrionalis regio. in vivariis saporem perdunt.

57 moriuntur contumacia spiritu revocato. proximae iis sunt quas Hispania aves tardas appellat, Graecia wtidaj, damnatas in cibis; emissa enim ossibus medulla odoris taedium extemplo sequitur.

[...]

xxxii - 63 Simili anseres quoque et olores ratione commeant, sed horum volatus cernitur. Liburnicarum more rostrato impetu feruntur, facilius ita findentes aëra quam si recta fronte inpellerent; a tergo sensim dilatante se cuneo porrigitur agmen largeque inpellenti praebetur aurae. colla inponunt praecedentibus, fessos duces ad terga recipiunt. —


© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net
are copyrighted by Laura Gibbs, 2007. No copyright is claimed for any images.