BESTIARIA LATINA BLOG - Latin Via Fables - Zoo - Legenda
 


Anguilla

Legenda:

Proverbia:

Fontes:

xxxviii - 74 Anguillae octonis vivunt annis. durant et sine aqua, quinis et senis diebus aquilone spirante, austro paucioribus ....ant hieme, eadem in exigua aqua non tolerant neque in turbida. ideo circa vergilias maxime capiuntur fluminibus tum praecipue turbidis. pascuntur noctibus. exanimes piscium solae non fluitant.
75 lacus est Italiae Benacus in Veronensi agro Mincium amnem tramittens, ad cuius emerso annuo tempore, Octobri fere mense, autumnali sidere, ut palam est, hiemato lacu, fluctibus glomeratae volvuntur in tantum mirabili multitudine, ut in excipulis eius fluminis ob hoc ipsum fabricatis singulorum milium reperiantur globi.

[12.4.40] Anguillae similitudo anguis nomen dedit. [41] Origo huius ex limo; unde et quando capitur, adeo lenis est ut quanto fortius presseris, tanto citius elabitur. Ferunt autem Orientis fluvium Gangen anguillas tricenis pedibus gignere. Anguillae vino necatae, qui ex eo biberint taedium vini habent.

Imagines:

Anguilla  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to browse the manuscript]

 


© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net
are copyrighted by Laura Gibbs, 2007. No copyright is claimed for any images.