BESTIARIA LATINA BLOG - Latin Via Fables - Zoo - Legenda
 


Accipiter

Legenda:

Proverbia:

Sources:

ix - 21 Accipitrum genera sedecim invenimus, ex his aegithum, claudum altero pede, prosperrimi augurii nuptialibus negotiis et pecuariae rei; triorchem a numero testium, cui principatum in auguriis Phemonoe dedit. buteonum hunc appellant Romani, familia etiam cognominata, cum prospero auspicio in ducis navi sedisset. epileum Graeci vocant qui solus omni tempore apparet; ceteri hieme abeunt.
22 distinctio generum ex aviditate: alii non nisi e terra rapiunt avem, alii non nisi circa arbores volitantem, alii sedentem in sublimi, aliqui volantem in aperto. itaque et columbae novere ex his pericula visoque considunt vel subvolant, contra naturam eius auxiliantes sibi. in insula Africae Cerne in oceano accipitres totius Masaesyliae humi fetificant nec alibi nascuntur, illis adsueti gentibus.
x - 23 In Thraciae parte super Amphipolim homines et accipitres societate quadam aucupantur. hi ex silvis et harundinetis excitant aves, illi supervolantes deprimunt rursus; captas aucupes dividunt cum iis. traditum est missas in sublime sibi excipere eos et, cum sit tempus capturae, clangore ac volatus genere invitare ad occasionem. simile quiddam lupi ad Maeotim paludem faciunt. nam nisi partem a piscantibus suam accepere, expansa eorum retia lacerant.
24 Accipitres avium non edunt corda. nocturnus accipiter cybindis vocatur, rarus etiam in silvis, interdiu minus cernens. bellum internecivum gerit cum aquila, cohaerentesque saepe prenduntur.

[12.7.55] Accipiter avis animo plus armata quam ungulis, virtutem maiorem in minori corpore gestans. Hic ab accipiendo, id est a capiendo, nomen sumpsit. Est enim avis rapiendis aliis avibus avida, ideoque vocatur accipiter, hoc est raptor. Vnde et Paulus Apostolus dicit (2 Cor. 11,20): 'Sustinetis enim, si quis accipit'; ut enim diceret 'si quis rapit', dixit 'si quis accipit'. [56] Fertur autem accipitres circa pullos suos inpios esse; nam dum viderint eos posse tentare volatus, nullas eis praebent escas; sed verberant pinnis et a nido praecipitant, atque a tenero conpellunt ad praedam, ne forte adulti pigrescant.

Accipiter auis animo plus armata quam ungulis uirtutum maiorem in minori corpore gestans. Hic ab accipiendo id est a capiendo nomen sumpsit. Est enim auis rapiendis aliis auibus auida ideoque uocatur accipiter. Hoc est raptor, unde et Paulus dicit: Sustinens enim siquis accipit ut enim diceret si quis rapit dixit si quis accipit feruntur autem accipit res circa pullos suos impios esse. Nam cum uiderint eos posse temptare uolatus nullas eis prebent escas sed uerberant pennis et anido precipitant atque teneros compellunt ad predamne forte adulti pigrescant. Accipiter interdum sanctum uirum significat ut pote rapiens regnum dei. De quo in Iob scriptum est: Numquid in sapientia tua plumescit accipiter expandens alas suas ad austrum. Id est numquid cuilibet electo tu intellegentiam contulisti ut flante sancto spiritu cogitationum alas expandit. Quatinus pondera uetustate conuersationis abiciat et uirtutum plumas in usum noui uolatus sumat. Potest etiam per hunc accipitrem renouata gentilitas designari.

Imagines:

Accipiter  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to browse the manuscript]

Hawk  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to browse the manuscript]

Nisus  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to browse the manuscript]

 

 


© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net
are copyrighted by Laura Gibbs, 2007. No copyright is claimed for any images.