|
BESTIARIA LATINA BLOG - Latin Via Fables - Zoo - Legenda |
Scroll
down to find: Overview, Study Guide, Verse, Audio,
and Segmented Prose Text
The story of The Fool and The Mules is a poem by Alexander Nequam. It is written in elegiac couplets. |
Use
this Study Guide to
organize your learning activities.
Here
is the poem (click "play" icon for brief audio sample): ![]()
Stultus olimpiacum certamine vincere cursum
Posse putans, Mulos emit ad hoc geminos:Larga quibus praebens studiose pabula, promptos
Ad cursum fieri posse putabat eos.Tempus erat cursus, bigam conscendit et ambos
Mulos subpositis exagitat stimulis;Sed quo plus properat, hoc plus animalia tardant,
Et quo progenita sint patre pigra probant.Attigerant alii cursores iam prope metam,
Vix et adhuc recta coeperat ire via.Attollit magnum circumstans turba cachinnum
Et Stultum caeno stercorat atque luto.Ut posset tandem fugiens evadere turbam,
Cedebat Mulos acriter ille suos.Illorum tunc unus ait: Cur quae meruisti,
Pessime, nos cogis dura flagella pati?Cum nos emisti, numquid non, rustice, nosti
Natura pigros nos genitos Asino?Hoc monet exemplum, ne quis committat agendum
Obscure natis nobilis officium.
The following version puts the words in a more prose-like order so that it will be easier for you to read:
Stultus |
Additional grammar commentary to be added... meanwhile,
if you have questions, use the Comments? Questions?
Suggestions? link
at the top or bottom of this page if you have a query. You might also
want to look at these Tips
on Using Segmented Texts. |
| Studiose praebens larga pabula mulis, putabat eos posse fieri promptos ad cursum. |
|
| Tempus cursus erat, et bigam conscendit et ambos mulos exagitat subpositis stimulis. |
|
| Sed quo plus properat, hoc plus animalia tardant, |
|
| et pigra probant quo patre progenita sint. |
pigra: neuter plural ("the lazy things, lazy creatures") |
| Alii cursores attigerant iam prope metam, et adhuc vix coeperat ire recta via. |
|
| Turba circumstans attollit magnum cachinnum |
|
| et
stercorat stultum caeno atque luto. |
|
| Tandem ut posset evadere turbam, fugiens ille cedebat acriter mulos suos. |
|
| Tunc unus illorum ait: Et cur, pessime, cogis nos dura flagella pati, quae meruisti tu? |
|
| Cum nos emisti, rustice, numquid non nosti natura nos esse pigros, genitos asino? |
|
| Hoc exemplum monet, ne quis committat nobilis officium agendum obscure natis. |
| © The segmented texts, annotations and audio
files at BestLatin.net are copyrighted by Laura Gibbs, 2007. No copyright is claimed for any images. |