|
BESTIARIA LATINA BLOG - Latin Via Fables - Zoo - Legenda |
Scroll
down to find: Overview, Study Guide, and Segmented
Prose Text
The story of The Donkey and The Dog is adapted from Ademar, Odo of Cheriton and the Romulus Anglicus. The original texts are available at the aesopica.net website. The Perry number for this fable is Perry 91 (with links to the Latin texts). You can see a 1501 woodcut illustration for this fable at the University of Mannheim website.
|
Use
this Study Guide to
organize your learning activities.
| Quidam Paterfamilias habuit Canem lascivum, qui, quando domum de negotiis veniebat, applaudebat ei, pedibus et rostro ipsum tangens. |
Additional grammar commentary to be added... meanwhile, if you have questions, use the Comments? Questions? Suggestions? link at the top or bottom of this page if you have a query. You might also want to look at these Tips on Using Segmented Texts. |
| Carus igitur erat Canis iste et Domino et familiae. |
|
| Asinus cotidie videbat Catellum blandiri Dominum, et de mensa saturari. |
![]() |
| Asinus hoc videns cum se cogitavit: |
|
| Stolidus plane sum ego, quod Domino meo non applaudo, non arrideo, nec occurro ei, sicut Canis iste de more facit. |
![]() |
| Si Canem immundissimum sic diligit Dominus meus et familia, quanto magis me! |
|
| Ita deberem domino meo applaudere, ego qui multo plus melior sum quam Canis, et multis rebus laudabilior, et valde utilis. |
|
| Cum haec Asinus cogitasset, vidit Dominum introire. |
|
| Occurrit ei velocius Asinus, volens ei applaudere, et clamans prosiluit. |
|
| Pedes ambos anteriores erexit et super humeros Domini sui imposuit, eumque lingua linguens, et ungulis vestem discerpens. |
![]() |
| Asinus Dominum suo fatigabat pondere et pedibus eum pulsabat movensque aures et caudam, quod in Cane didicerat. |
|
| Sed Dominus perterritus clamare cepit, et clamore Domini concitatur omnis familia. |
|
| Fustes et lapides arripiunt, et super Asinum insurgunt. |
|
| Dominus iratus fecit Asinum fere usque ad mortem fustigare. |
![]() |
| Costisque confractis abigunt eum ad praesepia lassum atque semiuiuum. |
| © The segmented texts, annotations and audio
files at BestLatin.net are copyrighted by Laura Gibbs, 2007. No copyright is claimed for any images. |